Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

677-678

θρος, καὶ ζωῆς τῆς ἀληθοῦς παντελὴς ἀπότευξις. A moda privatio. Mis Ha, inquit, in ignorantiæ tenebris habitantibus Servatoris gratia refulsit, et justitiæ sol obortus est qui atheismi noctem dispulit. Circumibat enim pœnitentiam prædicans, ut potestati quidem principum tenebrarum se subducerent, infirmitatem illorum fraudulentamque effecaciam irridentes, vocati autem ad vultus Domini lumen dicentis: 205 Ego lux in mundum veni . Et: Ego sum lux mundi . Et: Qui ambulat in lumine non offendit . Ut ad eum accedentes illuminentur, neque ipsorum vultus confundantur. Sicut etiam divus mandat Paulus: Ut filii lucis, inquiens, ambulate . Nam fructus Spiritus (68) in omni bonitate, justitia, et veritate: ut probe intelligerent, quomodo ad Deum se ab idolis converterint, ut Deo viventi veroque servirent, et exspectarent Filium ejus de cœlis, quem a mortuis suscitavit. Poterit autem is, qui sedulo in sacris oraculis mentem defixerit, cognoscere, alibi quoque ab hoc deifero viro similia prænuntiari: Erit die illa radix Jesse, et qui surget ad dominandum gentibus; in ipso gentes sperabunt (69). Hujus ergo tam splendidi atque omnibus patentis vaticinii, quod ad usque extremos terræ fines divulgatum est, quodque nobis manifestissime demonstrat, effulgens ante sæcula ex Patre Verbum Deum, extremis autem sæculi temporibus ex Davidis femore genitum secundum earnem, ne hos ipsos quidem incredulos et obtusis auribus præditos ignaros esse puto. Quid enim his vocibus clarius, ad demonstrandum ac revelandum ipsis quoque dementibus, incarnationis Servatoris nostri mysterium? Jam enim apud nos in confesso est, purissimam Dei matrem ex radice Jesse Davidisque semine genus snum deduxisse (70), unde in earne Servator ceu flos est ortus; quæ Deum simul et hominem supra naturæ leges peperit; quamobrem proprie vereque Deipara a nobis agnoscitur; idque confirmat partus virgineus, qui prorsus est ineffabilis, quatenus novo inter homines modo Christus editus partu fuit; et tamen integram virginitatem, post partum etiam, parentis suæ conservavit.

μὸ. Ήλίκην δὲ τὴν ἀρχὴν διακεκτήσεται, καὶ D 44. Quantum vero potentatum sit obtenturus Et τῷ τρόπῳ κατάρξει ἐθνῶν, θείῳ κινούμενος ὁ αὐτὸς διακεκράζεται Πνεύματι· Bact. Iδα μετὰ δόξης Θύεσθε· καὶ ἐγὼ ἥγειρα αὐτοῖς μετὰ δικαιοσύνης Bact. Iδα· καὶ πᾶσαι αὶ ὁδοὶ αὐτοῦ εὐθεῖαι, αὐτὸς Joan. xii, 46. Joan. ix, 5. Joan. xi, 9. Ephes. v, 8. Isa. xi, 40. Isa. xxiii, 17.

(68) Ita cod. et vulgatus textus Græcus spiritus, non lucis, ut vulg. Lat., cui tamen favet in Græcis aliquon codicibus varia lectio φωτός.

(69) Uitiur Nicephorus, ut semper Græci Patres, textu vulgato LXX interpretum. Latinus vero vulgatus tenet Hebraicam lectionem post Hieronymum. Nos quoque sequimur necessario in nostra translatione græcorum textuum Græcam editionem, quam

qui forte non intelligunt, habent honum interpretem Nobilium in sixtina editione. Hoc semel tantum monere opus fuit, ne quis dissonantias, cum incidunt, admiretur.

(70) In hac re demonstranda versatur Eusebil quoque Cæsariensis prima quæstio evangelica a nobis ex Vaticano codice edita.