Patrologia Graeca 100
55-56
prossiblet, incorruptione donatur atque augelicam A vivendi rationem amplectitur. Hanc igitur comitem sociamque magnarum ille rerum negotiator nactus, jamque olim supra quam alii lapillos Ophir Serumque fila pluris faciens, ad novum, uti dictum est, Carmelum secedit : cjusmodi scilicet, qui situ ipso locique difficultate deforme quid præferret, inaccessoque et arduo montis acclivis vertice vix frugibus ullis esset propter sterilitatem idoneus, summaque siccitate ac penuria aquarum laboraret, quas convehi eo oporteret; cum ipso quod ex nubibus est irrigationis commodo careret ob loci declivitatem.
13. Verum quid attinet soli duritiem situsque incommoda proferri pluribus, cum possit, si quis eo accesserit, loci indolem clarius cognoscere et supra omnem orationis vim ipsis oculis æstimare atque conjicere, qualis ex quali ab eo tempore mutatus sit. Etenim velut exesam pannosamque vestem, illum soli horrorem incultamque speciem exuens, et fertilitate glebæ sterilitatis appellationem deponeus; qui ante erat aridus, colesti imbre per terræ hintus venasque sese invicem subtus excipientes irrigari cœpit, et alternante ubertate pinguis effectus, Alcinoi aulam aureamque Xerxis platanum delectabili aspectu tantum superavit, quantum veritas fabulosis commentis speciosior, majorisque quam illa honestatis existit. Martyrum porro sacratus delubris, in quibus sæva illorum certamina vario artis ornatu luculenter exprimuntur, paradisum Dei, ut cum Scriptura loquar, perpulchre imitatur. Ejus enim ad vitæ commentum sufficientiam, aptamque domicilio compositionem, quis etiam antequam expertus fuerit non miretur? Sacrorum itaque virorum monasterium (k) esse decrevit, qui assiduis Deum laudibus colerent, quibus et ipse jugi junctis collegio, diu noctuque precibus ac sacris canticis vacans, optimæque abstinentiæ modo sese oblectans, divinis lectionibus ac disciplinis animum adhibebat. Mensam vero Syracusanam ac dapibus lautiorem ne quæ vitæ uticunque sustentandæ essent, parcius utens.
14. Postquam vero sacrarum diciplinarum mentio incidit, haud ingratum aut ab instituto alienum putem quanta viri in eis diligentia esset atque præstantia meminisse. Ad divinarum enim Scripturarum meditationem sæcularis litteraturæ compendia adjunxit, tum ut facilius posset docendo persuadere, tum ut ad errores coarguendos evaderet expeditior. Quernadmodum enim ea legis virtus est, ut justi atque injusti comprehensionem certamque scientiam profiteatur, quo dignam, ut quisque alterum sectatus fuerit, retributionem æqualiter rependat; ita etiam disciplinarum perfectio utriusque cognitionem peritiamque requirit. Non ita tamen ut æqua velut lance, quod absit, componamus utramque : non enim pari cum domina honore ancilla certaverit : nec vero filius ancillæ cum filio liberæ, ut
iy'. Kal ti dei to dvtitunte toū χώρου καὶ πρὸς θέσεως εὐμοιρίαν ἀσύμφορον ἐπιπολὺ τῷ λόγῳ ἐνδαψιλεύεσθαι, ἐνὸν ἐκεῖσε γενόμενον τὸν βουλόμενον πρὸ τοῦ λόγου τὰ τοῦ τόπου γνωρίσαι, καὶ τεκμήρασθαι οἴος ἤν καὶ οἴος ἐκ τούτου γεγένηται; 'Ως γὰρ διεψθορὸς καὶ βαχῶδες ἱμάτιον ἀπεκδυσάμενος τὸ ἀγροικικὸν καὶ ἀνήμερον, καὶ τὸ γόνιμον χρηματίσαι τὸ ἄκαρπον διωσάμενος, τό τε διψαλέον τῇ ἄνωθεν ἐπομθρία, διὰ σηράγγων ὑποτρεχόντων δεξαμενὰς ἐκ δεξαμενῶν ἀλληλούχῳ δαψιλεία πιαινόμενος, τῆς 'Αλκινόου αὐλῆς καὶ τῆς χρυσῆς Ξέρξου πλατάνου τὸ τερπνὸν ὑπερήλατο, ὁπόσον μυθικῶν πλασμάτων σεμνότερὸν ἐστιν ἀλήθεια. Σηκοῖς τε μαρτύρων καθαγιασθεὶς, τοῖς τούτων ἱεροῖς ἐντελῶς διαποικιλθεῖσιν ἀθλήμασιν τὸν τοῦ Θεοῦ, κατὰ τὸ λόγιον, ἐκμιμεῖται παράδεισον. Τὸ γὰρ τῆς διαίτης διαρκὰς καὶ πρὸς οἴκησιν ἀμψιδέξιον τίς οὐκ ἄν καὶ πρὸ τῆς πείρας ἀγάσαιτο; Τοιγαροῦν σεμνεῖον ἱερῶν ἀνδρῶν τὸν χῶρον διώρισε, πρὸς ἄληκτον ὑμνολογίαν τοῦ Κρείττονος. μεθ' ὧν καὶ αὐτὸς ἀδιαστάτως νύκτωρ τε καὶ μεθ' ἡμέραν ταῖς εὐκτικαῖς ἱερολογίαις ἐγκαρτερῶν, καὶ τῷ ἀρίστῳ μέτρῳ τῆς ἐγκρατείας κατεντρυψῶν, τῇ ἀναγνώσει τῶν θείων προσείχε καὶ τοῖς μαθήμασι, τράπεζαν μὲν Συρακουσίαν καὶ μέχρις αὐτῆς ἀκοῆς εἰσδέξασθαι παραιτούμενος, τῇ δὲ συγκρατούσῃ πρὸς ζωὴν αὐταρκεία τρεφόμενος.
verbo quidem audire sustinebat; iis alimentis,
iδ'. 'Αλλ' ἐπειδὴ μαθημάτων ἐμνήσθην, οὐκ ἄχαρ' οὔτε μὴν παρέλκον ἡγοῦμαι καὶ τῆς περὶ ταῦτα τοῦ ἀνδρὸς ἐπιμνησθῆναι ἀκριθείας τε καὶ ἀκρότητος. Πρὸς γὰρ τῇ τῶν θείων λογίων μελέτῃ καὶ τῆς θύραθεν [παιδείας] εἰσεποιήσατο μέθεξιν τῇ μὲν τὸ ἐν διδαχαῖ; καταπλουτίσαι θέλων πειθήνιον, τῇ δὲ τὸ τῆς πλάνης διελέγχειν ἀπίθανον. 'Ως γὰρ ἀρετὴ νόμου, δικαίου τε καὶ ἀδίκου κατάληψιν ἐπαγγέλλεται, ἵνα τὴν ἀξίαν ἀντίδοσιν τοῖς ἐπαῖουσιν ὁπότερον ταλαντεύσειεν, οὔτω καὶ τὸ τῆς παιδεύσεως ἐντελὲς. ἐκατέρας πρὸς διδασκαλίαν προσήκει ψέρειν τὴν εἴδησιν. Οὐχ ὅτι παράλληλα τίθεμεν ἄμφω, μὴ γένοιτο οὐ γὰρ ἐφάμιλλος δεσποίηῃ θεράπαινα, οὐδὲ μὴ κληρονομήσει ὁ υἱὸς τῆς παιδίσκης; μετὰ τοῦ υἱοῦ τῆς ἐλευθέρας, ἵνα καὶ τῶν πρὸς 'Αθραὰμ λεχθέντων μνησθῶ. 'Όσος γὰρ περὶ τε γραμματικὴν ἦν, καὶ
(k) In eo monasterio exsul vixit, mortuus et sepultus est, ut in altera Vita dicitur.