Patrologia Graeca 100
689-690
ρὰν παράκλησιν ἔχωμεν οἱ καταμεύγοντες A insuperait: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Item: Laudata Dominum, omnes gentes, collaudate eum, omnes populi. Et denique Isaias: Erit radix Jesue, et qui exsurget regere gentes, in ipso gentes sperabunt . In his porro observandum est, quod non modo de iisdem rebus, sed et eadem verba, quæ propheta, sacer dicit Apostolus. His vero quæ contradicet oratio? nam qui gratis consecuti sunt misericordiam a Domino, ex atheismo ad Dei amorem translati, firmi in fide stantes glorificant Deum, non autem idololatræ sunt, quidquid insanis ebriisque videatur. Nam quomodo hos pœnitebit tot tantorunque quibus gloriantur donorum? quandoquidem digni habiti fuere qui filii hæredesque Dei per fidem fierent, et corpus ac membra Christi sunt, et æternæ gloriæ studiosissimi; quomodo hanc omittentes gratiam atque splendorem, ad tenebras erroremque revolventur? Quod si hæc ab his profanis omnino negantur, a nobis tamen creduntur, in tantum ut divinam Servatoris benignitatem admiremur, aperteque confiteamur, ipsum bonitatis excessu pro suæ potentiæ copia, non eos tantummodo qui præsente adhuc vita utebantur, diaboli tyrannide per condescensionem liberasse; verum etiam jamdiu in inferno detentis, qui olim temporibus atheismi impietatisque vixerant, et nunc tenebris cæcisque locis, et catenis inextricabilibus tenebantur, apparens Servator libertatem prædicans largitus est, et dominantis hostis violentiæ subduxit. Atque hæc a prophetica jamdiu lingua prædicta fuerant, cum persona Christi induceretur vinctis dicentis: Exite; et tenebras 210 incolentibus: Rerelamini . Id autem suo tempore demum accidisse, is qui apicem in Christi discipulis tenet, narrabit dicens: Quia Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis; ut nos ad Deum adduceret; carne quidem exstinctus, vivificatus autem spiritus: in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit, qui increduli fuerant aliquando . Quos ego existimo de salutis mysterio edoctos, susceptaque Redemptoris prædicatione, quanquam omni motu atque operatione carentes, et omni agendarum rerum spe deposita, attamen gratos huic tam splendido eximioque beneficio, magnopere impios objurgasse; tanquam si una cum viventibus injuria afficerentur; vel potius eorum qui in Redemptorem blasphemi erant, audaciam non ferentes. Prorsus enim ob impietatis suæ cumulum, ne animas quidem præmortuorum ab idololatria liberabunt. Quapropter videtur mihi et illorum reatus augeri, et majori ut par est pœnæ obnoxius fieri. Sed enim nos his omissis, qui vivorum æque ac mortuorum judicio damnantur, ad susceptum propositum revertentes, reliqua persequamur. C A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z στός ἄπαξ περὶ τῶν ἀμαρτιῶν ἡμῶν ἀπέθανε, δίκαιος ὑπέρ ἀδίκων· Ἰνα ἡμῶς προσαγάγῃ τῷ θεῷ, θανατωθεὶς μὲν τῇ σαρκὶ, ζωοποιῃθεὶς δὲ πνεύματι· ἐν ψ καὶ τοῖς ἐν μυλακῇ πνεύμασι πορευθεὶς ἐκὴρυξεν, ἀπειθήσασι ποτε. Οὐς οἴμαι ἔγωγε τὸ τῆς σωτηρίας εὐαγγελισθέντας μυστήριον, δεξαμένους τε τοῦ Λυτρωτοῦ τὸ κήρυγμα, καὶ ταῦτα πεπαυμένους κινήσεώς τε πάσης καὶ ἐνεργείας, πάσης τε τῶν πρακτέων ἀποιχομένης ἐλπίδος, εὐγνωμονοῦντας δὲ περὶ τὰς οὕτω λαμπρὰς καὶ μεγίστας εὐεργεσίας, μέγα τῶν ἀσεθῶν κατακεκράξεσθαι· οἴα δὴ τοῖς ἐν ζῶσιν ἐξητασμένοις συνεξυθρισμένους, μάλλον δὲ τῶν εἰς τὸν Ἐλευθερωτὴν βλασφημούντων, τὴν τόλμαν οὐ φέροντας· πάντως γὰρ
Rom. xv, 10-12. Isa. xlix, 9. I Peir. 11, 18, 19.