Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

725-726

κνύουσι· καὶ τὸ πᾶν εἰπεῖν, σωτηρίας ἡμῖν χορηγὸν Α nostrum legislatorem. Hæc sunt legis nostræ ac legislatoris præcepta et dectrinæ. Quod si forte oportet poetico prope more orationem colorare et plurimum variare, multisque deiloquorum virorum ornare vocibus, veluti pulchram decoranque imaginem peritissimi pictores exhibere curant, materiis quantum fleri potest splendidis, coloribus clarissimis egregie tabulam animantes, venustantque et exhilarant, ut similitudo accuratior fiat; etenim ex imaginibus archetypa nobis innotescunt; alius itaque inspiratorum virorum advocatur, qui prædictis consonans fiat, veniat scilicet in sacrum deiferorum horum cœtum, et hoc divinum stadium ingrediatur, simulque agonem peragat, conflictaque pietatis diaulon ille mysticarum mirarumque visionum et cœlestium potestatum spectator ac mysta, flatque additamentum iis quæ antea in sapientiæ domo elaborata fuere, deque horum detestandorum impietate ac nequitia triumphet, ut ne ipse quidem in hoc sacro collegio desideretur, imo assonet, plectro veluti utens divino Spiritu, suaviter admodum cæteris parem gratiam sortitis vatibus, atque dicat. Hæc ait Dominus: Ecce ego capio universam domum Israelis ex medio gentium, ad quas venerant, et congregabo eos ex cunctis fuitimis triporum, et in regionem Israelis reducam, fuciamque eos populum in terra mea et in montibus Israelis. Quod itaque divus hic propheta, divina permotus gratia, communis nostri Servatoris Christi incarnationis his verbis perspicue mysterium describat, nemiuem mente præditum contradicturum puto. Conspirant enim cum præcedentibus, neque opus erit multa rei propositæ declaratione et continua per commentarios explanatione, quia multa alia hujusmodi in superioribus diffusius exposita sunt. Sed quia hæc secundum historicum sensum accepta, carnali Israeli congruunt, ne qui forte eorum, qui nunc Judaicæ mentis crassitiem adoptarunt, adversus prædicta impudenter se attollant, offlicii nostri esse judicavimus, vestigia ubique sacrorum Ecclesiæ magistrorum calcantes, contra insanas stultasque vecordium quæstiones insurgere ac dicere, quod hæc umbratilia ipsis et figuraliter scripta fuerint. Namque et ipsis divinæ Providentiæ cura semet revelabat. Reapse autem vereque hæc in salutari Christi Domini ad res humanas demissione complebantur. Abundanter enim in nos suæ erga homines benignitatis scatebras effudit. 54. Congregavit quippe nos, id est intellectualem Israelem, et promissionis 224 Abrahamo patriarchæ factæ filios, perque suam crucem de ininici manu eripuit, et Evangelii prædicatione ex diversis regionibus collegit, atque in Israelis terra, quæ Chri-

Exech. xxxvii, 21.