Patrologia Graeca 100
789-790
μενα· ὡς εἴ τις ἀριθμῷ διαλαδεῖν τὸ πλῆθος αὐτῶν A velit, maris arenam se numerare incautum sentiet, vel fluctuantes undas recensere. Quanta autem gratia et sanctitate copiose affluenterque fulgeant, id ne comparari quidem antiquo illi licet. Atque hoc rerum veritas ostendit. Verum hi tam eximia, et gloriosis gloriosiora, ac mirabilibus nirabiliora ignorant prorsus. Cur vero, aut quomodo? quia inter sanctum et profanum non distinguunt, neque intelligunt nullam esse conventionem Dei templo cum idolis, neque luci cum tenebris communionem. Idcirco obruti sunt iniquitate atque impietate sua, cogitaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem centra excelsum locuti sunt : nihil magis in mundo quam turpem voluptatis morbum exspirantes, vel lingua impudenter in idolorum amore insanientes; cuilibet autem honesto consilio aures omnino oppilantes, ne evangelica quidem verha audire sustinent, quibus Pharisaeos cum divis discipulis propter legales observationes expostulantes Servator increpabat, dicens: Aut non legistis in lege, quod Sabbatis sacerdotes in templo Sabbatum violant, et tamen sine crimine sunt? Dico autem vobis, quia templo major est hic . Item: Viri Ninivitia surgerit in judicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia panitentiam egerunt in praedicatione Jona; et ecce plus quam Jonas hic. Item: Dico vobis, quia regina austri surget in judicio adversus generationem hane, et condemnabit eam; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic .
od. Παρασημαντέον δὲ πρῶτον, ὅτι πλέον ὧδε C 74. In primis autem animadvertendum est, dictionem plus hic singulis his effatis adjectam, haud localem aliquam notionem præ se ferre, sed denotare potius quantum præstent atque excellant novæ res a Servatore nostro Jesu Christo humanatione sua peractæ, quanque sint incomparabiles præ mirabilibus illis quæ sub Salomone cæterisque veteribus exstiterunt: quam denique eas superent pragmaticis prærogativis, de quarum præstantia et nobilitate sæpe dictum est. Ab his enim nobis divina incarnationis mysteria sunt tradita, cœlestia terrigenis revelata, omnis idolicus et diabolicus error undique profligatus. Quid aliud demum, nisi Deus cum hominibus versans? quo quidem quidnam majus aut excelsius fleri potest? Quod si de loco etiam quis cogitet, quinam melior aut divinior quam ille Ubi Deus in carne adest (73-79)? Quorum nihil prisca illa habuerunt? Sed quanquam hæc ita se habent, et mirabilibus mirabiliora, utita dicam, sunt; incredibile tamen est, quot quantaque ab Evangelii hostibus nunc excogitata fuerint et jactata. Sane hi rursus Deum oppugnent, hi incarnationis mysterium ludibrio habeant, hi salutis nostræ caput contenunt atque Ir-
Psal. LXXII, 8. Matth. XII, 5. ibid. 41, 42.
(78-79) Vides hic etiam Nicephori testimonium de Christi. carne in nostris templis sub Eucharistico velo conservata.