Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

795-796

re proderit producto, nisi salvet? Quod si non est A destretai · ἐν τίνι γὰρ ὀνήσει τὸ παραγόμενον, · bonus, ne Deus quidem, neque aliud quidvis erit. Nam producere, boni officium est. Quomodo autem qui salvare nescit, ignorantiæ infirmitatem vitabit? Aut in quo differet a creaturis, si aliquid ignorat? Etenim non solum Deus non erit, sed et creaturis inferior videbitur, siquidem prophetæ et alii viri inclyti, multa præsentia et futura superno lumine cognoverunt; quibus hominibus, si certe ignoravit, prorsus minor erit. Et si cum Deo Patri Filius Deus dicat: Mea omnia, tua sunt et tua mea; et clarificatus sum in eia ; si forte aliquid de rerum summa ignoret, necesse est id a Patre quoque ignorari; quod quidem præ cæteris absurdum est et irreligiosum. Deinde, vel naturaliter scientia caret, vel ab alio quovis per vam fuit illa spoliatus. Si ab alio quidem violenter scientia privatus fuit, erit ille alius animosior et fortior. Sin naturaliter ignorat, nunquam postea sciet. Nam quæ naturaliter alicui insunt, per se quidem exsistentia, non exterius invecta, non mutant congenita. Est quippe naturæ proprium, ut in physicis qualitatibus sit immutabilis. Igitur nunquam ipsis · pes salutis erit, nisi in alio fuerit reposita. Nam qui nunc salvare nescit, neque in posterum sciet. Quomodo ergo innocentes erunt et impunes, dum in Agnetarum impiam hæresim inciderunt, qui putant nescisse Christum horam ac diem, quo universi huius orbis finis erit ? quod quidem ob suam humanitatem testandam Servator divis discipulis aiebat; vel prodere distulit, quia haud utile ipsis erat id audire ac rescire; quoniam haud æqua sciscitati fuerant, et majora capacitate sua discere volebant; vel quia prudenter maluit simulare se nescire, quam scientiam fassus et tamen celaus, eos contristare; vel denique aliud quid utiliter et prout Deum decebat animo versans. Nam certe ipse cum Deus esset et Verbum atque Sapientia, rerum omnium exploratam habebat notitiam. Nil autem mirum, si hi magistros suos Arianos in cunctis sequentes, in hæc quoque impietate assectantur. Nam præter alias impietates, hæc quoque grandis illorum irreligiositas est, quod de ignorantia Christum accusant.

77. Quod si salvare sciens, tamen noluit, invidiæ ipsi passionem aspergunt, quod priore vitium multo est atrocius. Quomodo item Deus est, si quid patiatur? 251 Nam passioni consectanea est mutatio: qui vero mutatur, idem et status diversitatem experietur. Quomodo autem Deus, qui diversus fit? Quod si noluit salvare, cur ex non exsistente produxit? nam quos salvare noluit, ne producere quidem debuit. Nam si producit quidem, sed non salvat, quasi facti pænitentia ita se gerens, contrarius ipse sibi videbitur. Quomodo id, inquam? Nam si producere, boni proprium est, id ipsum et salvare. Nam corrumpere et perdere, haud boni officium est, sed mali. Contrarium autem bono malum est.

Jean. xvii, 10. Matth. xxiv, 56.

D oζ'. Ei de eidōz · σώζειν οὐκ ἡδουλήθη, βασινίας πάλιν αὐτῷ πάθος προστρίψονται, τοῦ προτέρου πολλῷ χαλεπώτερον · καὶ πῶς Θεὸς, εἰ πάτχει τι; τῷ γὰρ πάσχειν, καὶ τροπὴ παρέπεται · τῇ δὲ τροπῇ πάντω; καὶ ἀλλοίωσιν πείσεται · καὶ πῶς Θεὸς τὸ ἀλλοιούμενον; εἰ δὲ οὐκ ἡδουλήθη σώζειν, πῶς παράγει ἐκ τοῦ μὴ δντος; & γὰρ οὐ βούλεται σώζειν, οὐδὲ παράγειν ἔδει · εἰ δὲ παράγει μὲν, οὐ σώζει δὲ, ὡς ἐκ μεταμελείας εἰς τοῦτο ἐλθῶν, ἐναντίος αὐτὸς ἐαυτῷ φανεῖται · καὶ πῶς ἔστι τοῦτο; εἰ γὰρ τὸ παράγειν ἀγαθοῦ, καὶ τὸ σώζειν δήπου · τὸ φθείρειν γὰρ καὶ ἀπολλύειν, οὐκ ἀγαθοῦ, ἀλλὰ κακοῦ · ἀντίκειται δὲ τῷ ἀγαθῷ τὸ κακόν · περὶ δὲ καὶ τὸ αὐτὸ καὶ κατὰ ταυτὸν τὰ ἀντικείμενα ἄμα