Patrologia Graeca 100
813-814
ανάστων Γραφῶν κάνταῦθα ἐρανισάμενοι, ἔκ τε A doctrinis haurientes, quæ sint memoriæ et profectui dociliter studioseque legentium profutura; nempe aiiquot auctoritates huic fuenbrationi breviter subnectere curavimus, ne forte idem iis quod incredulis usuveniat. Illi enim utpoie mendacii amatores, et ad veritatis oppugnationem semper exasperati, alii incredulitate, alii inscitia occupati, in impietatis exitium deciderunt. Nam propriis volentatibus obsequentes, sententiam suam inconsiderantia multa atque absurditate confirmare nituntur, et perspicua ac recta veræ religionis dogmata, ad incongruos sensus curiosis vanisque quæstionibus detorquent. Unde etiam patres proprios sibi deligunt, et magistros constituunt eos, qui impietatis et atheismi propugnatores olim fuerunt, atque a catholica Ecclesia quam longissime submoti fuerunt. Namque atheismi nomine theologi nostri, divinitus instincti, illorum hæresim nominarunt; quos isti auxiliares habentes, contra Ecclesiam vires sumpserunt. Pii autem, utpote dociles Evangelii discipuli, 'caveant ne ultra debitum ad curiosiores vestigationes excurrant, quoniam fidei doctrina corde simplici recipi se postulat. Et enim fidei proprium, ut incuriose ad credendum incumbat, mente simplici, spontaneoque impetu consentiat, non demonstrationes exquirat, non denique verborum certaminibus nihil utilitatis habentibus, sed detrimentum potius non modicum animæ parientibus, inmoretur (81). Hoc est hæreticorum studium; hoc ethnicorum artificium, qui vaniloquentiis et injucunda loquacitate semet defatigantes, multa seipsos nugacitate et proximos complent, frustra aerem verberantes, a veritate autem prorsus abhorrentes. Namque obluctari adversus evidentia et confessa, quantæ sit dementiæ et rusticitatis officium, dici nequit. At enim libentius qui sunt bonæ rei cupidi et docilies attendentes, facilem aurem præbeant Spiritus magisterio, atque in rebus hujusmodi admonitionem admittant. Nam sola fides hæc recipit, humana ratiocinia devitans, et illorum mirus divinarum rerum apior, qui ad talia ex animo incumbunt; ut docilitatis suæ quasi partum multiplicem metant fructum; ab eo qui hæc reddere eum usura scit, insignes retributiones, ut speraat, idoneo tempore recepturi.
'Ex toū nata 'Iwárrṃ árlou Ebarresliou. — D 258 Ex sancto Evangelio secundum Joannem . — Audivit Jesus, quod eum qui antea cæcus fuerat, foras cjecissent: et eum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Respondit ille et dixit: Et quis est, o Domine, ut credam in eum? Dixit autem ei Jesus: Et vidisti eum: et qui loquitur tecum, ipse est. Ille vero ait: Credo, Domine. Et adoravit eum.
Joan. IX, 35-58.
(81) Vides egregiam fidei catholicæ definitionem, contra perversam hæreticorum libertatem. Multa hujusmodi infra in Patrum auctoritatibus invenies.