Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

823-824

quomodo, si dixero vobis calestia, creditis? Tam perrexit dicere: Amen, amen dico vobis, quod scimus locuimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum nemo recipit. Sunt ergo inscrutabilla, quæ altiora nobis sunt. Nam si vere dicitur, ea ipsa quæ in manibus sunt, vix a nobis, uti scriptum est, comprehendi; quidni necessarium sit opinari, in iis quæ ratiocinium nostrum superant, multo utilissimam esse fidem, nullo examine comitante, nulla vana adhibita vestigatione? Namque in his rebus prudentia præcipuum ornamentum est (86).

Ejusdem ex secundo libro 'Dialogorum cum Hernia. — Quod semel fide susceptum fuit, audacioribus non est scrutandum vestigationibus. Sicut enim spes rei visæ, non est spes; etenim quod quisque videt, cur jam exspectet? ita etiam fides vestigata, et cui inquicendum nihil superest, fidei loco habenda non est, prout de spe supra diximus: etenim quod fide æstimatur, explorationi prorsus non est obnoxium.

Sancti Joannis Chrysostomi ex interpretatione Epistolæ ad Romanos (87). — Ei autem qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti; nunc autem manifestati per Scripturas propheticas secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei per gentes omnes. Dum ait prædicationem Jesu Christi, id est quam ipse prædicavit, rem esse fide dignam sermo ostendit. Quippe evangelica dogmata, prædicatio illius sunt, non commentum nostrum. Et quidem nemini, inquit, ante nos hoc mysterium innotuit. Olim certe præfinitum fuerat; nunc autem per propheticas Scripturas patefactum est. Haudigitur metue, 262 ne forte a lege discedas: hoc etenim ipsa lex vult, hoc antiquitus prænuntiavit. Cave itaque inquiras, cur nunc res innotuerit. Quippe ita Dei mandato actum est, neque de hoc mysterio curiose vestigandum, sed obediendum omnino est. Obedientiam enim postulat fides, non curiositatem, præsertim cum Deus juheat.

Ejusdem ex interpretatione Epistolæ II ad Thesalonicenses. — Itaque, fratres, state, et tenete traditiones quas edocti estis sive per sermonem sive per pistolam nostram. Hinc constat non omnia (apostolos) per epistolam tradidisse, sed etiam sine scripto. Eque tamen tum hæc tum illa fidem merentur. Quamobrem traditionem quoque Ecclesiæ fide dignam censemus. Traditio est, nihil amplius quæras. Taterum hic significat multos fuisse in fide labantes.

(36) Nolo hic repetere quæ jam dixi in adnotatione ad Cyrilli textum tomo prædicto (Opp. Cyrilli nov. edit. t. VII, cot. 844). Cateroqui nihil venementius inculcandum est in hac grassante nostrorum temporum irreligiositate, qua multi genuinam fidei Christianæ notionem mente absterserunt.

πιστεύσετε; προσείθει δὲ τούτοις. 'Αμήν, ἀμήν. τέχω ὑμῖν, δ οδδαμεν. λαλδῦμεν, καὶ δ ἐωράκαμεν μαρτυρῶμεν, καὶ τὴν μαρτυρίαν ἡμῶν οὐδεὶς. λαμβάνει. Οὐκοῦν ἀδασάνιστα τὰ ὑπὲρ ἡμᾶς· εἰ γὰρ ἐστιν ἀληθὲς ὅτιπερ τὰ ἐν χερσὶν εὐρίσκομεν μετὰ βίας κατὰ τὸ γεγραμμένον, πῶς οὐκ ἀναγκαῖον ἐννοεῖν, ὡς ἔν γε τοῖς ὑπὲρ λόγον, χρησιμωτάτη λίαν ἡ πίστις, οὐκ ἀκολουθούσης ἐρεύνης, οὐ ζητήσεως εἰκαίας ἐπενηνεγμένης; συνέσει γὰρ τὰ τοιάδε τῶν πραγμάτων τιμᾶται λαμπρῶς.

Τοῦ αὐτοῦ, ἐκ τοῦ β' βιβλίου τῶν πρὸς 'Ερμείαν Διαλόγων. — Οὐ δεῖ τὸ πίστει παραδεχθὲν, θρασυτέραις ὥσπερ ἐκβασαν! ζειν ἐρεύναις· πίστις γὰρ οὐκέτι τὸ ζητούμενον· ὡς γὰρ ἐλπὶς βλεπομένη, οὐκέτι ἐλπὶς (δ γὰρ βλέπει τις, τί καὶ ὑπομένει;) οὕτω πίστις ἐρευνωμένη, καὶ οὐκ ἔχουσα τὸ ἀζήτητον, πίστις οὐκ ἀν εἴη· κατὰ τὸν ἵσον ἐλπίδι λόγον· τὸ γὰρ πίστει τετιμημένον, βασάνου πάντως ἐλεύθερον (c).

Τοῦ ἀγίου Ἰωάννου τοῦ Χρυσοστόμου, ἐκ τῆς ἐρμηνείας τῆς πρὸς 'Ρωμαίους 'Επιστολῆς. — Τῷ δὲ δυναμέντῳ ὑμῶς στηρίξαι, κατὰ τὸ Εὐαγγέλιον μου καὶ τὸ κήρυγμα Ἰησοῦ Χριστοῦ, κατὰ ἀποκάλυψιν μυστηρίου χρόνοις αἰωνίοις σεσιγημένου, φανερωθέντος δὲ νῦν διὰ Γραφῶν προφητικῶν κατ' ἐπιταγὴν τοῦ αἰωνίου Θεοῦ, εἰς ὑπακοὴν πίστεως εἰς κάντα τὰ ἔθνη (d). Εἰπῶν τὸ κήρυγμα Ἰησοῦ Χριστοῦ, τουτέστιν δ αὐτὸς ἐκήρυξεν, ἔδειξε τὸ ἀξιόπιστον δ λόγος· αὐτῶν γὰρ τὸ κήρυγμα, φησὶν, οὐχ ἡμέτερα τὰ δόγματα εὐαγγελικά ἐστι. Καὶ οὐδεν, φησὶ, τῶν πρὸ ἡμῶν ἐγνωρίσθη τοῦτο τὸ μυστήριον. Πάλαι μὲν γὰρ προώριστο, ἐφάνη δὲ νῦν διὰ Γραφῶν προφητικῶν· μὴ οὔν δείσης ἀποστῆναι τοῦ νόμου· τοῦτο γὰρ βούλεται δ νόμος, τοῦτο ἀνωθεν προέλεγε. Μὴ οὔν περιεργάζου διὰ τί νῦν ἐφανερώθη τοῦτο γὰρ κατ' ἐπιταγὴν τοῦ Θεοῦ γέγονε, καὶ οὐ δεῖ πολυπραγμονεῖν τοῦτο τὸ μυστήριον, ἀλλ' ὑπακοὺειν· ὑπακοῆς γὰρ ἡ πίστις δείται, οὐ περιεργίας, μάλιστα ὅταν Θεὸς ἐπιτάτη.

Τοῦ αὐτοῦ ἐκ τῆς ἐρμηνείας τῆς πρὸς Θεσσαλονικεῖς δευτέρας. — 'Επιστολῆς. — 'Αρα οὔν, ἀδελφοὶ, στὴκετε καὶ κρατεῖτε τὰς παραδόσεις ἀς ἐδιδάχθητε εἴτε διὰ λόγου, εἴτε δι' ἐπιστολῆς ἡμῶν. 'Εντεῦθεν δῆλον, ὅτι οὐ πάντα δι' ἐπιστολῆς παρεδίδοσαν, ἀλλὰ καὶ ἀγράφως· ὁμοίως δὲ καὶ ταῦτα κὰκεῖνά ἐστιν ἀξιόπιστα· ὥστε καὶ τὴν παράδοσιν τῆς 'Εκκλησίας ἀξιόπιστον ἡγούμεθα· παράδοσίς ἐστι, μηδὲν πλέον ζήτει· δείκνυσιν ἐνταῦθα πολλοὺς ἔντας τοὺς παρασαλευομένους.

(c) Audiant hoc et sequentia hodierni pseudotheologi, qui Christianam fidem humano prorsus ratiocinio atque indagini subditam volunt.

(d) Ad Rom. xvi, 25-26. Atqui in editionibus certe Chrysostomi homiliæ usque ad hunc Pauli locum non perveniunt.