Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

853-854

ΙΒ. 'Ο χειρισάμενος τὸν ἐαυτοῦ πατέρα, καὶ Α ἀποκτείνας ἐκουσίως, τὰ τοῦ φόνου ἐπιτίμια τελέσει ἔτη τριάκοντα πέντε.

ΙΓ. Κατὰ περίστασιν καὶ μοναχὸς λιτὸς βαπτίζει, ὡσαύτως καὶ διάκονος κατὰ περίστασιν βαπτίζει.

ΙΔ. 'Εὰν κατὰ ἄγνοιαν πληθυνθῇ ἀντιμίνσιον, οὐ μολύνεται. 'Ο γὰρ ἀγιασμὸς ἐν αὐτῷ ἐστι. Τὸ γὰρ ἱερὸν, μιαρὸν οὐ γίνεται.

ΙΕ'. Οἱ ἀπὸ παλλακίδος καὶ πορνείας καὶ ἀπὸ διγάμων καὶ ἀπὸ τριγαμίας τικτόμενοι παῖδες, ἐὰν φανῶσιν ἀρετὰς ἔχοντες, καὶ εἰσὶν ἄξιοι ἱερωσύνης, χειροτονείσθωσαν.

ΙϚ'. Χρὴ τὰ ἀδάπτιστα νήπια, ἐὰν εὐρεθῇ τις εἰς τόπον μὴ δντος ἱερέως, βαπτισθῆναι. Εἰ βαπτίσει δὲ καὶ ὁ ἵδιος πατὴρ, ἢ οἱοσδήποτε ἄνθρωπος, μόνον ἵνα ἐστὶ Χριστιανὸς, οὐκ ἔστιν ἀμαρτία.

ΙΖ'. 'Οτι οὐ χρὴ μεταδιδόναι τοῖς λαμβάνουσι τόκον, ἢ συνεσθέιν αὐτοῖς, ἐπιμένουσι τῇ παρανομίῃ.

XII. Qui pulsaverit patrem suum et sponte occiderit, annis triginta quinque deget in pœnis homicidæ.

XIII. Etiam simplex monachus ex causa baptizat, ut et diaconus.

XIV. Si antiminsium per ignorantiam impletum sit, non polluitur. Sanctificatio enim in eo est. Sacrum enim, impurum non efficitur.

XV. Qui ex concubina et scorto, et ex bigamis et trigamis nati sunt, si virtutibus præditi appareant, et sint sacerdotio digni, ordinentur.

XVI. Infantes non baptizatos oportet, si quo loco reperiatur quis, ubi non sit sacerdos, baptizari. Quod si vel pater, aut quilibet alius, modo sit Christianus, baptizet, peccatum non committit.

XVII. Usuram accipientibus non sunt elargienda sacramenta : nec cum perseverantibus in iniquitate communiter cibus sumendus.

APPENDIX

AD CANONES NICEPHORI PATRIARCHæ.

(Ex Suppl. Mansi, tom. I, pag. 805.)

Sancti Nicephori Constantinopolitani patriarchæ, et orthodoxæ de veneratione sanctarum imaginum fldei confessoris egregii, canones, quos in variis synodis suis condidit ex jure Græco Romano excerptos dedit Labbeus tom. IX, pag. 387, Venetæ editionis. Sed cum ibi mutili et hinc inde excerpti compareant; ideo integriores illos in nova, si quæ adornaretur, Collectione Conciliorum optarunt hucusque habere eruditi : neque res erat deplorata, cum plura essent volumina excusa, unde colligi potuissent, et in easdem Collectiones referri. Sed hunc laborem Venetus Labbei editor et supplementorum auctor refugit. Hunc ejus defectum hic supplendum duxi, canones illos exhibens integriores et numero majores, quales ex ins. codice vulgavit Cotelerius Monument. tom. III, pag. 445. His vero adjicere visum est canones nonnullos, quos Hermenopulus in sua canonum epitome servavit, iis tamen detractis, quos jam Labbeus dedit; ex quibus unnibus cæterisque, quos ex Jure Græco Romano Labbeus corrasit, integra, quantum fieri potuit, collectio canonum Nicephori patriarchæ in Collectione Conciliorum habeatur. Quanquam vero in iis, quos ex Cotelerio inferius exhibeo, canones quidam occurrunt, quos pariter habes apud Labbeum repetitos, omittendos tamen non censui, tum ne Collectionem canonum Nicephori, quam in veteri codice Cotelerius offendit, in aliquo minuerem, cum etiam in gratiam accuratioris versionis a Cotelerio adornatæ. Cotelerii vero notas adjiciendas minime censui, quod nihil plerumque aliud ferant, quam indicium pluteorum, ex quibus

canones illi extracti sunt, et quinam exstent editi in Jure Græco Romano et alibi; qui vero se primum eruente prodant. Cæterum obscuros illos ritus, qui in his canonibus tanguntur, si quis nosse voluerit, adeat Goarium in Euchologio, et Cangium in Glossario Græciatis. His vero canonibus subjungit Cotelerius epistolam S. Nicephori patriarchæ et confessoris, quam inscriptionem in ins. codice reperit; quæ sane epistola canonicas responsiones ad interrogationes cujusdam exhibet. Diu multumque hæsi anceps, num hanc pariter in meam hanc collectionem referrem, veritus ne forte non Nicephori Constantinopolitani patriarchæ, sed potius doctoris cujusdam privati, nempe S. Theodori Studitæ sanctio habenda sit, cum reipsa inter epistolas S. Theodori a Sirmondo editas locum suum vindicet. Verum omnia sedulo perquirendo jam tandem comperisse me arbitror epistolam hanc plane abnegandam esse Nicephoro, et Theodoro Studitæ asserendam. Id mihi indicare visa est periocha illa qua epistola clauditur : Hæc quidem tibi, tanquam unanimi, et collaboratori nos pro viribus explicuimus. Tu vero tute fratribus, qui te interrogaverunt, tradita, etc. Ista quidem æqualis sunt ad æqualem, qualis profecto erat Methodius monachus (cui inscripta hæc epistola inter opera Theodori Studitæ legitur), erga cumdem Theodorum Studitam, nulla vero dignitatis æquatio intercedere inter Methodium et Nicephorum poterat; quare ea neglecta utpote hominis privati monitione, non canonica episcopi sanctione, reliqua ex Cotelerio damus.