Patrologia Graeca 100
905-906
( καὶ γὰρ Ἡράκλειος, πρὶν Πέρσας ἐκστρατεῦστι. A enim Heraclius priusquam in Persas exercitum duceret, muneribus ad eos missis illam firmaverat, atque insuper ducentia his nummorum millia promiserat, obsidesque dederat Joannem cognomento Atalaricum naturalem filium, ex concubina natum, et Stephanum consobrinum Mariæ sororis filium, et Eutropium, necnon et Joannem alterum Boni patricii filium, cumdemque spurium et ex pellice succeptum. Sed Barbari expeditione facta castra ad Cpolim admovent, ibique suburbana omnia incendio vastant. Ita diviso inter se velut Thracio Bosporo, Persæ Asiaticum limitem, Avares Thraciam infestabant. Lidem ad muros expugnandos machinas fabricaverant, turres scilicet ligneas et testudines; quas cum mœnibus admovissent, repente divina virtute dissolutæ sunt, obtritis qui in illis erant Avarum propugnatoribus. Erant in croumdem exercitu Sclavinorum auxiliares copiæ bene multæ, quas illi secum adduxerant; quibus et signum dederant, ut cum accensas faces ex Blachernarum munitione conspexissent quam Alam nuncupant, statim actuariis lembis irrumperent, et remigio ad urbem subvecti tumultum ac terrorem injicerent, per quem nullo prohibente, ipsi de muris subito impetu facto urbem invaderent. Quibus ad Bonum 21 patricium perlatis, mox biremibus ac triremibus instructis armisque dispositis ad eum locum unde signum attollendum erat classem dirigit, eodemque tempore biremes contrarium ad littus applicat. Inde facibus erectis signum dari jubet. Hoc ubi Sclavi conspicati sunt, e fluvio quem Barnyssum vocant recta ad urbem navigiis feruntur. At nostri obviam progressi in medium receptos et circumventos opprimunt, tantaque cædes hostium facta est ut mare ipsum purpureo colore tingeretur. Inter cæsorum cadavera Sclavinæ quoque mulieres inventæ sunt. Quæ cum omnia Barbari conspexissent, obsidionis ac moræ pertæsi in patriam revertuntur. Tum patriarcha cum Constantino imperatore ad divæ Virginis templum, quod in Blachernis erat, progressi ingentes Deo gratias persolvunt, ibidemque murum ad hujus templi præsidium ædi-
VARIÆ LECTIONES.
Εὐτροπίου Petavius, Εὐτρόπιον P. ἀλλήλων τε ἐγγὺς Petavius. διώλεσαν P.
PETAVII NOTÆ.
vulgo tribunt. Verum sequenti potius anno quadrat, ut ex Alexandrino Chronico constat, in quo duplex ejus character traditur. Etenim indict. 14, Heraclii 16, post ejus consulatum 15, Heraclii vero junioris 14, mense Maio, die 14, feria 4, aὐτῇ τῇ ἀγία Μεσοπεντηκοστῇ, scholæ contra Joannem Sismum veditiose convenisse dicuntur. Duo hæc, nimirum feria 2 Maii 14 et 25 dies a Paschate, quæ est Μεσοπεντηκοστή, nonnisi cum a. C. 626 comparari possunt, cyclo lunæ 19, solis apud Cpolitanos et ex Maximi methodo 14, terminus paschalis Aprilis 17. Concurrentes sive epactæ solis 2 cum regularibus 3 τῆς πστιαίας dant feriam 5. Quare 20 Aprilis Dominica paschalis, littera E apud Ro-
D manos, cyclo solis 19. Quinquagesima inde dies, hoc est Πεντηκοστή, 8 Junii. At 25 sive Μεσοπεντηκοστή Mai 14, feria 4, ut est in Chronico. Sequuntur totidem alii characteres. Prior p. 896, ubi 29 Junii Dominica feisse proditur, alter p. 901, ubi Augusti 2 dies feria 7 notatur. Igitur littera Dom. E. Quod ad historiam Cpolitanæ obsidionis attinet acliberationis ejusdem B. Virginis ope ac patrocinio servatæ, pluribus ea narrantur in illo Chronico itemque apud Theophanem et Cedremum. (56) Ἀλλήλοις τε λόγοις. Fort. Ἀλλήλων τε ἐγγὐς. Alex. Chronicon: Καὶ πάλιν τῇ ἐξῆς ἔστησε πλῆθος μαγγανικῶν εἰς τὸ μέρος ἐκεῖνο τὸ πολεμηθὲν παρ' αὐτοῦ σύνεγγυς ἀλλήλων, etc.