Patrologia Graeca 100
919-920
lerrime perfectum esset, imperator equo per mare tanquam per continentem invectus, ad sinus quem Phidaliam vocant litus transmittit. Nec secundum oram maritimam ambulans per Barnyssi 30 fluminis pontem Byzantium ingressus est. Quibus peractis Heraclium Cæsarem imperatorio diademate coronat.
Indictione duodecima Sergius Cpolitanus patriarcha moritur; et quia Pyrrhum Heraclius amabat, adeo ut fratrem appellaret, quod imperatoris sororem e sacro fonte susceperat, simul quod eumdem Sergii familiarem fuisse cum eoque vixisse cognorat, in illius locum substituit. Et jam Cyrus Alexandrinus antistes Cpolim accitus ab imperatore aliquanto antea venerat. Ilunc enim magnopere criminabatur, quasi Ægyptum omnem Saracenis prodidisset. Tunc igitur de his criminibus coram frequenti populi concione disseruit. At Cyrus de his omnibus seipsum purgavit, asserens, si suis consiliis fides habita esset et Saracenis tributa per mercaturam ac commercium assignata, cum ipsos quietem acturos, tum nihil de his quæ imperatori præstari solerent periturum fuisse. Dehinc alios ejus criminis auctores accusat, seque frustra de his
A θάλατταν. Καὶ δὴ τὸ ἔργον εἰς τάχος προσχώρει, καὶ ὁ βασιλεὺς ἰππεὺς διὰ θαλάττης ὥσπερ διὰ τῆς ἡπείρου κατὰ τὰς ἀκτὰς τοῦ λεγομένου κόλπου Φιδαλίας (74) ἐπεραιοῦτο, οῦτε τὸν παράκτιον χῶρον παραμείψας διὰ τῆς γεφύρας τοῦ Βαρνύσσου ποταμοῦ πρὸς τὸ Βυζάντιον εἰσήει. Καὶ μετὰ ταῦτα Ἡράκλειον τὸν Καίσαρα στέφει βασιλέα.
Κατὰ δὲ τὴν δωδεκάτην ἰνδικτιῶνα (75) ἐτελεύτα Σέργιος ὁ τοῦ Βυζάντιου πρόεδρος. Καὶ ἐπειδήπερ προσέκειτο (76) Ἡράκλειος Πύρῥῳ , ἀδελφόν τε ἐκάλει, ὡς ἡνίκα τῷ θείῳ λουτρῷ ἐφωτίζετο ἡ τοῦ βασιλέως ἀδελφὴ χερσὶν ἐδέξατο, καὶ ἄμα ψκειωμένον Σεργίῳ καὶ συνδιαιτώμενον ἐγίνωσκε, τοῦτων ἀρχιερέα τοῦ Βυζάντιου ἀνηγόρευσεν. Ἥδη δὲ χρόνοις τισὶ (77) πρότερον Κῦρον τὸν Ἀλεξανδρείας πρόεδρον μετάκλητον εἰς Βυζάντιον ἤν πεποιηκὼς, καὶ ἐν αἰτίῳ μεγάλη εἶχεν ὡς τὰ τῆς Αἰγύπτου πάσης Σαρακηνοῖς προέμενον πράγματα. Τηνικαῦτα δὲ περὶ τῶν αἰτιαθέντων ἐπὶ πλείστου ἀθροισθέντος τοῦ τῆς πόλεως ἐπεξήει δήμου. Ὁ δὲ ἀπελογεῖτο ὡς οὐδαμῶς τούτων ἔνοχος καθειστήκει, ὡς εἰ ἡ βουλὴ αὐτοῦ προϋχώρει καὶ τοῖς Σαρακηνοῖς δι' ἐμπολῆς τὰ τῆς φορολογίας παρεῖχε, καὶ ἐφ' ἐαυτοῖς ἡσύχαζον καὶ τὰ τῷ βασιλεῖ παρεχόμενα οὐ καθυστερίζοιτα.
VARIÆ LECTIONES.
Φαιδαλίας P : corr. Petavius. Πύρῥῳ Petavius : P enim Σεργίῳ.
PETAVII NOTÆ.
(74) Κόλπον Φαιδαλίας. Phidalia leg. cum Stephano de Uribibus voce Γυναικόπολις. Fuit hæc Γyzantis uxor, ut ibidem Stephanus narrat; in Authol. 1. iv, c. 4.
Ἰμερτὴ Φιδάλεια δάμαρ Βύζαντος ἐτύχθην, Εἰμὶ δὲ Βουπάλεως δώρον ἀεθλοσύνης.
(75) Κατὰ δὲ τὴν δωδεκάτην ἰνδικτιῶνα. Indictio hæc a. 638 inchoata est, Heraclii 29. Quare a. 659 ejus obitus notatur in magnis Annalibus, cum sedisset a. 28, die 21, ut est in Chronico Nicephorii. Sed false: nam ab eo constat Heraclium esse coronatum. Ergo ejus initium in Annalibus notatur a. C. 608 indict. 11, Phocæ 6, adeo ut 52 annos ei Ecclesiæ præfuerit, Verum Theophanes 29 sedisse tantum asserit. Qua ratione anno Christi 640 episcopatum iniit, Phocæ imperatoris ultimo; ultimus vero ejus annus incurrit in 638, ind. 11, Heraclii 28. Alexandrinum Chronicon, p. 375 annum illum, quo Sergius patriarcha creatus est, multiplici charactere designat, siquidem Martii 20, feria 6 mortuum esse refert Thomam illius antecessorem; qui 22 mensis ejusdem sepultus est Dominica die. Postea vero Aprilis 8, indict. 13, Sabbato magno, Sergium creatum pontificem. Subjicit et alium feriæ characterem, Octobris 3, indict. 14 Sabbatum fuisse, de quo supra disputatum est. Annus ille procul dubio Christi est 610, cyclo solis 3, lit. dom. D. Ideo Martii 20, feria 6, et 22 Dominica. Cyclus lunæ 3, terminus paschalis 15 Aprilis, cyclus solis ex Maximi methodo 26, concurrentes sive epactæ solis 3, quæ cum regularibus diei dant feriam 2. Quare Pascha Aprilis 19, et Sabbatum magnum 18 ejusdem. Unde in Chronico pro 8 rescribendum 18. Ex hac observatione superiorum patriarcharum seriem tisdem in Annalibus corrigas, veluti cum Thomæ primus annus comparatur cum a. 606, Phocæ 4. in quo suffragatores quidem, quod ad Phocæ annum attinet, habent Theophanem ac Cedrenum, sed
Cutrumque errore lapsum. Nam cum Theophanes Thomæ tres annos tribuat et a. 4 Phocæ primum illius numereti, Sergii primum duobus annis accommodat, 7 et 8, longe melius in Alex. Chronico Cyriacus e vivis excessisse dicitur Octobris 29, die Sabbati, curatumque finus illius postridie, Dominica. Fuit hic annus 607, cyclo solis 27, lit. dom. B. indict. 10, Phocæ 4 pene absoluto. Sequenti a. 607, Phocæ 5, indict. 10, post cos. Phocæ a. 4, Januarii 23, creatus est Thomas. Sedit itaque a. 3. Nicephorus in Chronico tribuit a. 3 m. 5. Sed interregni spatiem complexus est. At vero corrigendum rursus Chronicon, dum Phocæ 5, quo creatus est Thomas, ind. 10, notat post consulatum Phocæ 3, siquidem Phocæ primus inchoatur; ex eodem Chronico, indict. 6, Nov. 25, Dominica, cum die 25, feria 6 inauguratus esset a Cyriaco. Annus est C. 602, cyclo solis 23, lit. dom. G. anno 603, ind. 6, Phocæ consulatum iniit. Ergo anno 604, Phocæ 2, ind. 8 numerari cœpit post ejus consulatum 1. Anno deinde 605, Phocæ 3, ind. 8 annus fuit post consulatum 2. Itaque a. 606, Phocæ 4, ind. 9, est ab ejus consulatu 3; annus vero 607, Phocæ 5, ind. 10, post ejus consulatum ordine 4 est. Male igitur in Græco indict. 9 et 10 his iteratur tò γ. Hæc paulo accuratius a nobis excussa sunt, ut et illorum temporum historiæ et luculentissimo Chronico aliqua ex parte consuleretur.
(76) Καὶ ἐπειδήπερ προσέκειτο. Non dubitavimus pro Σεργίῳ Πύρῥῳ restituere in Latina nostra interpretatione: certum est enim Pyrrhum Sergio successisse a. Heraclii 29, Christi 639. Cui Theophanes a. 3 assignat, Nicephorus in Chronico a. 2, menses 9, dies 9.
(77) Ἥδη δὲ χρόνοις τισὶν. Theophanes a. 23 Heraclii : Κατηγορεῖται δὲ ὁ Κῦρος ἐπὶ τοῦ βασιλέως ὡς τὸ χρυσίον τῆς Αἰγύπτου τοῖς Σαρακηνοῖς ἐοὺς, καὶ ἀποστείλας μετ' ὁργῆς τοῦτον μετέπεμψατο.