Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

931-932

Cophinem fluvium sita est magna Bulgaria, et quæ A ποταμὸν καθίσταται ἡ πάλαι καλουμένη, μεγάλη Cotragorum gens dicitur ejusdem cum illis generis. Boulγarίa καὶ οἱ λεγόμενοι Κότραγοι, ὁμόφυλοι αὐτῶν καὶ οὔτοι τυγχάνοντες. Ἐν δὲ τοῖς Κωνσταντίνου χρόνοις δ' κατὰ τὴν δύσιν ἐτελεύτα, Κουρᾶτός τις τοῦνομα κύριος γενόμενος τῶν φύλων τούτων τὸν βίον μεταλλάξας πέντε καταλιμπάνει υἱὸς, ἐφ' οἱς διατίθεται μηδαμῶς τῆς ἀλλήλων ἀναχωρισθῆναι διαίτης, ὡς ἂν διὰ τῆς πρὸς ἀλλήλους εὐνοίας τὰ τῆς ἀρχῆς αὐτῶν διασώζοιτο. Οὔτοι μικρὰ τῆς πατρικῆς φροντίσαντες παραινέσεως ὁλίγου παρφχηκότος χρόνου διέστησαν ἀλλήλων, ἔκαστος αὐτῶν τοῦ λαοῦ ἵξιον μέρος ἀποτεμόμενος · ὧν ὁ μὲν πρῶτος Βασιανὸς (92) υἱὸς λεγόμενος κατὰ τὰ ἐνταιθέντα αὐτῷ παρὰ τοῦ πατρὸς ἐν τῇ προγονικῇ γῇ διέμεινε μέχρι τοῦ δεῦρο, ὁ δὲ δεύτερος λεγόμενος Κότραγος τὸν Τάναῖν περαιωθεὶς ποταμὸν ψκησε τούτων ἀντικρὺ, ὁ δὲ τέταρτος τὸν Ἱστρον ποταμὸν διαδὰς ἐν Παννονία τῇ νῦν ὑπὸ Ἀθάροις κειμένῃ, αὐλίζεται ὑπόσπονδος τῷ ἐγχωρίῳ ἔθνει γενόμενος, ὁ δὲ πέμπτος κατὰ τὴν Ῥαθεννησίαν πεντάπολιν ἱδρυσάμενος ὑπόφορος Ῥωμαίοις ἐγένετο. Τούτων ὁ λοιπὶς τρίτος ἀδελφὸς ὅνομα Ἀσπαροὺχ τὸν Δάναπριν καὶ τὸν Δάναστριν (93) ποταμὸν περαιωθεὶς περὶ τὸν Ἱστρον

VARIæ LECTIONES.

υἱὸς Βασιανός?

PETAVII NOTE.

phanem ad verbum reddit, præsertim posterioribus, ut ex iis quæ sparsim exscripsimus coustare potest. Nam prioribus in libris longe diversus a Theophane Diaconus est; id quod alio loco demonstrabitur.

Ibid. Multa sunt hac in topographia perperam a Theophane descripta. Primum Atelingentem fluvium asserit cum Tanai misceri atque in Mæotidem decurrere: sed antea rursus a Tanai diductum Cophinem vel læcere vel excipere (nam ambigue loquitur), atque in Ponticum exonerare sese, ad Necropyla et Κρτοῦ πρόσωπον. Sunt hæc ægroti veteris somnia. Atelidem est cum Rha Sarmatiæ Asiatiæ ingenti sane fluvio, quem Edel ab accolis Tartaris hodieque nominari referunt, ab aliis Volga. At is neque cum Tanai miscet undas, neque in Mæotidem, sed in Hyrcanum pelagus evolvitur. Sed et falsum Tanain ab Ibericis Pylus aut Caucaso fluere. Quod vero monstrum hic procreat, cum ab Atelis et Tanais divortio exinde Cophinem in Κρτοῦ πρόσωπον derivat? quasi Rha trans Tanain elapsus, innumeris penetratis annibus, ac Tauricam Chersonesum, quam lata est, emensus in Ponticum decurrat. Inaudita plane sunt ista. At enim Theophani condonanda eo magis hæc oscitantia, quod et in historiarum scriptoribus aliis plerumque vel tides hac in parte vel diligentia desiderari soleat. Sed nemo in hoc tractu delineando luculentius errat quam qui accuratissimus et habetur a nonnullis et haberi voluit Annianus. Hic l. 22, sic Ponticam illam regionem narratione sua deformat ut aliam ex alia repente fecerit. In primis Euxinum ait Scythici arcus in speciem geminis cornibus inflecti, quod verum est. Quod autem extrema hujus arcus duos esse Bosporos asserit, Cimmerium et Thracium, hoc vero perabsurdum est. Addit eumdem Euxinum Mæotidis paludibus ad Orientem claudi, quod æque ἀναστροφίαν hominis prodit. Quis adeo geographiæ rudis, qui in Scythico ido arcu nesciat nervi instar Asiaticum esse littus a Bosporo ad Colchos Phasinque fluvium? Ac cum, ut idem loquitur, Scythicus arcus circumdu-

ciis iutrinque introrsus pandis et patulis cornibus effigiem lunæ decrescentis ostendat, medietatem recta et rotunda regula dividente, primum cornu ab ora Thraciæ in Κρτοῦ μέτωπον desinere, inde regulæ instar extento Chersonesi littore alterum cornu aliquantum supra Cimmerium Bosporum inchoari, indidemque procul ad Colchos et Phasin usque porrigi, Mæotidem porro Euxino Ponto prorsus ad septentrionem incumbere? Quæ omnia poetarum elegantissimus Dionysius ὁ περιγγητὴς aureis versibus ceciuit. Reliqua apud eumdem Annianum non minus ridicula, velut cum a Carambi promontorio maritimam oram, cujus Halys initium est, nervi speciem exhibere dicit duabus arcus summitatibus implicati. Atqui longe ante Carambin ille nervus incipit, neque Halys fluvius ei promontorio adeo vicinus est. Mitto alia peræque absona, quæ in hac Ponti et in Aegypti chorographia et in aliis ferme omnibus commutere solet. Atque ut ex Theophanis tam turbida descriptione liquidi utcunque aliquid exprimatur, magnam ille Bulgariam ad Mæotidis paludes cis Tanain constituit, ubi lazyges et Roxolani atique Scythæ quondam vel Sarmatæ, nunc Moschovitæ (vel minores Tartari nuncupati).

(92) Βασιανὸς υἱὸς. Varie hujus nomen concipitur, ut et patris, qui Crobatus a Theophane dicitur, illius vero Batgaigan vel Batgaian.

(93) Τὸν Δάναπριν καὶ Δάναστριν. Cedrenus in a, Copronymi 25 fluvios illos conjunctium nominat, Danubium, Κούφην, Danastrin et Danaprin. Κούφην versimile est Cophinem esse, de quo paulo antea. Jornandes, De rebus Geticis, « Scythia, inquit, Germanæ terræ continis eo tenus ubi later oritur annis, vel stagnum dilatatur Mysianum, tendens usque ad flumina Tyran, Danastrum et Vagosolam magnumque illum Danaprum. » paulo post: « Antes vero, qui sunt eorum fortissimi qui ad Ponticum mare curvantur, a Danastre extenduntur usque ad Danaprum; quæ flumina multis mansionibus ab invicem absunt. » Jam