Patrologia Graeca 100
951-952
Qua in re adjutorem nactus est Joannem Cpolitanum patriarcham et Germanum Cyzici metropolitanum aliosque tam sacerdotes quam senatores plurimos.
Inter hæc Bulgarorum exercitus Bospori Thraciæ accolas subita eruptione nec opinantes aggressi sunt. Tum plerisque captivis ac copiosa supellectile comparata animosiores facti, ad usque murum urbis qui continentem respicit dispersi, sub ipsam portam quam Auream vocant excurrunt. Inde regressi Thraciæ loca prælationibus infesta habuerunt. Accessit ad hæc mala Saracenorum incursio, qui per Romanos agros longius evagati et usque quaque diffusi plurimum damni hominibus ac pecoribus 55 intulerunt. Capta tum ab iis Medea cum aliis nonnullis oppidis. Interim Philippicus, celebrato urbis natali atque equestri spectaculo dato, cum amicis epulum præbuisset, meridiandi causa secessit. Quo tempore factis hunc in modum insidiis oppressus est. Georgius cognomento Buraphus, patriclus et Obseqtianis copiis præfectus, per illud tempus in Thracia erat præsidii causa, quo eam provinciam a Bulgarorum incursione defenderet. Hic igitur Theodori patricii, cui Myacio cognomen erat, consilio Rufum quemdam ex officio suo cum exigua manu Byzantium mittit, ut quæ contra Philippicum moliti fuerant perficeret. Hic repentino impetu ad palatium advolans imperatorem dormientem offendit, statimque a somno excitatum ad Hippodromum deducit, ubi oculis illum privavit anno ejus imperii secundo. Postridie, cum Pentecostes festum ageretur, universa populi multitudo ad sacrum divini Verbi templum confuens Artemium
A πορα εὐρίσκων Ἰωάννην τὸν τηνικαῦτα τῆς πόλεως ἀρχιερέα καὶ Γερμανὸν τὸν Κυζίκου (12) μητροπολίτην καὶ ἐτέρους Ιερεῖς καὶ συγκλητικοὺς πλείστους
Ἐν τούτοις τῶν Βουλγάρων ὁπλίτης ὅμιλος ἀθρόως τοὺς ἐν τῷ Θρακικῷ Βοσπόρῳ οἰκοῦντας ἐπεισπίπτει· καὶ λαὸν πλεῖστον καὶ σκεύη οὐκ ὁλίγα παρ' αὐτῶν προσκτησάμενοι, ἀδείας δὲ αὐτοῖς προσγενομένης, καὶ πρὸς τῷ χερσαίῳ τείχει τῆς πόλεως σκεδάννυνται, ἄχρι καὶ τῆς Χρυσῆς κιλουμένης πύλης προεκδραμόντες. Ἐκεῖθαν ὑπονοστήσαντες πολλὰ τὰ ἐπὶ Θράκης χωρία καταλητζονταί. Μετὰ δὲ ταῦτα καὶ τὸ τῶν Σαρακηνῶν ἔθνος τὴν Ῥωμαίων κατέθεσεν χώραν, καὶ τὰ πλεῖστα μέρη διεκτρέχοντες πλείστην ὅσην βλάδην ἀνθρώπων τε καὶ κτηνῶν ἐποιοῦντο, τὴν τε Μήδειαν καὶ ἔτερα πολίσματα συμπαραλαμβάνουσι. Φιλιππικὸς δὲ γενέθλιον (13) τῆς πόλεως ἡμέραν ἐπιτελέσας καὶ ἀμιλλητήριον τῶν ἵππων ἀγῶνα ἐπιδειξάμενος, εἴτα τοὺς φίλους συμποσιάσας εἰς ὑπνον κατὰ τὸν μεσημβρινὸν τῆς ἡμέρας καιρὸν ἐτράπετο. Συμβαίνει δέ γε αὐτῷ τὰ τῆς ἐπιδουλῆς ἐντεῦθεν· Γεώργιός τις δνομα, τὸ ἐπίκλην Βούραφος, πατρίκιος τυγχάνων καὶ τοῦ Ὁψικίου στρατοῦ ἡγούμενος, πρὸς τῇ Θράκη τηνικαῦτα ἐπιδημῶν φυλακῆς ἔνεκα τῆς χώρας διὰ τὴν τῶν Βουλγάρων καταδρομὴν, γνώμη Θεοδώρου τοῦ πατρικίου τὸ ἐπίκλην Μυακίου πέμπει τῶν ὑπηρετῶν τινα, Ῥοῦφον δνομα, σὺν ὁλίγοις στρατιώταις πρὸς τὸ Βυζάντιον τὰ πρὸς τὴν Φιλιππικοῦ ἐπιδουλὴν ἐπιτελέσοντα· δς ἀθρόως κατὰ τὰ βασίλεια ἐπεισπίπτει, καὶ τὸν βασιλέα καθεύδοντα καταλαβῶν ἐξανίστησί τε τοῦ ὑπνου καὶ πρὸς τὸν τοῦ Ἰπποδρομίου ἐξάγει χῶρον, κὰκεῖσε αὐτοῦ τὰς ὅψεις ἀπετύφλωσε, δεύτε-
VARIE LECTIONES.
τήν. τῶν Ρ. Μίδειαν;
PETANI NOTÆ.
(12) Γερμανὸν τὸν Κυζίκου. Falsum omnino sanctissimum virum Germanum Cyzici epiceopum huic synodo subscripsisse, et si idem apud Theophanem legitur (p. 320 B). Verius existimo Germanum ipsum sede sua pulsum, ut cum Cyro a Theophane conjunctus sit; sed ἀνακόλουθον in oratione tunc erit.
(15) Φιλιππικὸς δὲ γενέθλιον. Difficilis admodum et inextricabilis hæc temporis nota, quam ad unum historici omnes referunt. Theophanes in anno 2 Philippici (p. 320 ima) : Διετοῦς χρόνον τῆς βασιλείας Φιλιππικοῦ ἐν τούτοις παραδραμότος, καὶ τοῦ γενέθλιου ἐπιτελουμένου ἵππικοῦ, Πρασίνον νικησάντων, ἔδοξε τῷ βασιλεῖ τῷ Σαθθάτῳ τῆς ν' κισθαλλάριον μετὰ δοχῆς καὶ ὁργάνων εἰσελθεῖν καὶ λούσασθαι εἰς τὸ δημόσιον λουτρὸν τοῦ Ζευξίππου. etc. Sequitur : τῇ δὲ ἐπαύριον, ἡγουν τῇ ν', σωρευθέντος τοῦ λαοῦ εἰς τὴν Μεγάλην Ἐκκλησίαν ἐστέφθη Ἀρτέμιος. Ergo Sabbato Pentecostes γενέθλιον τῆς πόλεως, quod perspicue Nicephorus tradit. In Menologio Græcorum ad 11 Maii notatur τὸ γενέθλιον τῆς Κωνσταντινουπόλεως. Oportet igitur hoc anno Pentecostem in Maii 12 incidisse. Annus a Fastorum conditoribus Christi 713 statuitur, ind. 11, cyclo lunæ 11, cyclo solis Cpolitano 17; epactæ solis 6, luna 14, Aprilis 15, quæ cum concurrentibus dat feriam 7. Ideo postridie 16 ejusdem mensis Pascha, cyclo solis
Romano 22, lit. A; Pentecoste vero Junii 4, longe post 12 Maii. Sed neque ante hunc annum, præterquam a. 612, Pentecoste in Maii 12 incurrit, neque post, nisi tantum a. 726, ut ex Bedæ ac Dionysit cyclis intelliges. Proinde falsum tὰ γενέθλια Cpoleos in Sabbatum ante Pentecostem incidere, ut asserit false Sethus Calvisius : alioqui Pascha 24 Martii esse debuit, quod est absurdissimum. Quod vero Theophanem testem nominat, satis quod initio dictum est ostendit se oscitanter admotum in illustrissimi Baronii Annalibus, quæ chronologiæ illius unica seges est, scriptorum loca percurrere. Illic enim Sabbatum fuisse dicitur cujus postridie Pentecoste fuerit, quod etiam Zonaras ac Cedrenus docent. Caterum Theophanis iste locus tisdem in Annalibus ex Miscella perobscure redditus est : « Circoque natalitio, inquit, cum Prasini vicissent. » Nec minus Græca ipsa perplexa : quorum tamen sensus est is quem ex Nicephoro nostro colligimus, natali urbis equestre certamen esse commissum. Sed quoto denum anno data illa natalitia sunt? si urbis re vera faerunt, de Pentecoste falsum. Vide igitur an Philippici ipsius natalis dies fuerit, qui cum aliquot diebus post natalem urbis incidisset, Junii videlicet 5, ambo illi dies in unum ab historicis temere conflati sunt.