Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1147-1148

quam a Deo ductus jucundam admodum 485 et A egregiam habitationem in speluncæ formam reperit, in australi insulæ præcipitio, Cissuda dictam, in qua Annæ Dei aviæ augustum templum editum erat. Tunc beatus gaudio perfusus, quasi hunc locum Deus ipsi præparasset, in eo mansit, herbas quæ occurrebant, in cibum adhibens.

Discipuli autem sancti viri, qui e monte expulsi fuerant, audito sui magistri exsilio, Proconesum una petierunt, et ad sanctum quasi oves pastoris sibilo congregatæ accurrerunt. Duo duntaxat ex sacro illo conventu captivi facti, sæcularem habitum resumpserant, nempe Sergius, de quo supra, qui scilicet contumeliosam illam epistolam adversus sanctum scripserat et ad imperatorem apud castra miserat; et Stephanus anima calamitosissimus, qui minister seu sacerdos Callisti sæpius memorati factus, sanctum habitum a sancto acceperat, et monasterii montis monachus et presbyter constitutus fuerat. Iste ergo miser Stephanus una cum Sergio abductus, se a Deo et a sancto habitu separavit, qui cum ab imperatore sæculari veste indutus fuisset, reversus ut canis ad proprium vomitum, dixit: Hodie, 486 domine, per te e Satanæ faucibus ereptus, lumine indutus sum. Qua miserabili voce oblectatus tyrannus, eum, ob suam ingluviem et Dei atque habitus transgressionem, palatii, ubi suas impuras pompas celebrare solebat, quodque Sophianum vocant, ministrum sive sacerdotem constituit, ipsumque gaudii papam cognominavit. His ergo duobus solis deficientibus, ut olim Judas inter apostolos defecerat, et inter quadraginta martyres ille qui ab eis ut reprobus diremptus est, cæteri universi fratres iterum sub ipso pastore monasterium in Proconeso composuere. Ipsa quoque sancti mater cum ejus sorore monasterio Trichinaræorum relicto, insulam adiit, et ad sanctum venit. Sanctus porro exiguam caveam, quæ ad hanc diem conservatur, in columnæ formam exstruxit, in quam se recepit suæ ætatis anno quadragesimo nono, in eaque pristinum arctæ vitæ genus sectatus est.

ἀνοικοδομήσας, τὸ μέχρι τοῦ νῦν σωζόμενον, εἰσήει εἰς κίας, τῆς προτέρας σκληραγωγίας ἐχόμενος τὴν δίαιταν.

Verum, jam tempus est orationis, quantum in D mo est, expandendæ circa miraculorum 487 pratum, quæ in insula patravit, ut una cum Dei et festorum amatoribus cectum celebrando de eo dicamus: Vere mirabilis est Deus in sanctis suis .

Psal. LXVII, 56.

VARIÆ LECTIONES.

al. κρησιώδη πρὸς θάλασσαν καὶ φοδερὰν διελθὸν ἐδὸν, καὶ περινοστησάμενος, etc. al. πρὸς τὸν βασιλέα. al. Τριγιναρέων.

NOTÆ.

(24) Σοφιαναῖς. Al. ms. Σοφιανὰς habet. Palatium erat a Joanne Curopalate imperatore ad Juliani portum extra urbem conditum, quod quidem nomine

suæ uxoris Sophiæ appellavit. Vide clarissimum et eruditum virum Cangium Constantinop. Christ. lib. iv, n. 12.