Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1181-1182

Τοῦ γὰρ πρόμνημονευθέντος μειρακίου Στεφανί- A Stephanites ille adolescens, quem supra memoravi, congrua ætate provectus, suum præfectum rogavit, ut diaconi 524 ordinem accipere sibi permitteret. Quod eum differret præfectus, eo quod adhuc juvenis erat, sibique optime notus, utpote quem a tenera ætate propriis manibus educaverat : ille petitione frustratus, post intentatas præfecto minas, capsam, quæ sancti Stephani reliquias continebat, furatus est, atque in aulam imperatoris cucurrit, factum tyranno declaraturus. Meus præfectus, inquit, o imperator, inimicorum, quos mori jussisti, ossa adorat, eosque sanctos appellat : te vero tyrannum et novum Jalianum esse prædicat, eum Theodoro Dalmati, quem in Siciliam relegasti. Quibus ira incensus tyrannus, statim imperat præfectum manicis vinctum in carcerem includi, Theodorum vero celeriter e Sicilia remigrare, ponas facinoris daturum. Illi porro qui eos prodiderat, capsam diligenter servare jubet, donec ambo propriis oculis convincantur. Postea vero quam Theodorus ad imperatoriam urbem accessit, imperator proditorem solum assumpsit, quem eum ea quæ adversus viros justos facienda erant docuisset, eumdem capsam ante faciem ferentem dimisit. 525 Postridie tribus illis in imperatoris conspectum prodeuntibus, proditor præfectum et pium virum Theodorum coram omnibus accusavit, seque horam, diem, et sanguine tinetum sudarium ustensurum dixit, nisi rem confessi fuerint. Quod eum religiosi viri fateri recusarent, simularentque nihil eorum quæ dicebantur, verum esse : imperator ad proditorem clamavit, ut ad illos convincendos, capsulam educeret, quam nempe ob hanc causam jussus occultaverat. Verum, admirabile fuit spectaculum, illam momento evanuisse, nec ad hanc diem repertam esse. Ea re multo rubore suffusus versipellis imperator, veritus ne tale miraculum Byzantinis manifestum fieret (namque a plurimis sanctus appellabatur et noscebatur), inimicum illum et proditorem verberibus accerbissime casum in peregrinam regionem relegavit : honoratos vero illos viros. quamvis nolens, in propria restituit, Deum in omnibus laudantes, qui per suum sanctum se sine periculo mirifice servaverat. toū ἀγίου αὐτοῦ θαυματουργήσαντα, ἀκινδύνους τού-

Τί δὲ καὶ ἡ δολία ἐκείνη δουλὶς, περὶ ἡς ἀνωτέρω D Equum etiam non est silentio prætermitti, quam infelicem et acerbam mortem 526 obierit vafra illa ancilla, de qua superius scriptum est, quæ scilicet ab impiis edocta, in dominam et sanctum Stephanum calumnias et crimina fuxit, spe libertatis consequenda, et matrimonii contrahendi eum aliquo e palatio, ut eum ipsa pacti fuerant. Inque eum post triumphalem suæ dominæ ex intolerandis verberibus obitum, et sancti Stephani martyrium ac consummationem, nihil eorum quæ sibi pro-

al. Δελμάτου al. τὸν αὐτοὺς παραδώσαντα. al. παρασταθέντων, al. προδεικνύων. al. ἐκβάλαι. al. τινων.