Patrologia Graeca 100
1199-1200
ptas amplectitur, vel, ut melius dicam, tanquam ipsum Christi os veneratur, et ab illo divina verba se audire arbitratur.
14. Quem et nobis, o sanctissime doctor et A id. "Ov xal hμῖν, ὧ μύστα xal εὐαγγελιστὰ, Πεων ενανgelista, propitium reddere ne graveris : tristia quæ nos perturbant tollas : aspera quæ in vita accidunt, complanes : rumpas chirographum illud, in quo nostra criminia descripia sunt, et erratorum des veniam ; talem enim potestatem ab ipsius Domini lingua accepisti : Si ligaveris, id quod ligatur erit insolubile ; si ad commiserationem et veniam inelinaveris, vinculum facile dissolvetur. Ne ergo despicias nos catenis peccatorum constrictos, sed impera vinculis ipsis, et confringentur. Ecclesias in pace et tranquillitate custodias, quas tuæ prædicationi fundamento firmasti : pro illis quippe Domini sanguis effusus est, et bonorum cœlestium fac nos esse participes, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et potentia, nunc et B alῶνας τῶν alῶνων. 'Αμήν. in sæcula sæculorum. Amen.
ANNO DOMINI DCCCXVII.
S. GREGORIUS DECAPOLITA .
NOTITIA.
(GALLAND. Vet. Patrum. Biblioth. t. XIII, p. xiii.)
Natus est sanctus Gregorius Irenopoli civitate τῆς Δεκαπόλεως τῆς Ἰσαυρίας, Decapoleos Isauriæ, vixique sub Leone Armeno (2), non vero Isaurico, ut scribit Baronius ad an. 731. Quo de abunde erudimur a Joanne Diacono Constantinopolitano scriptore Vitæ sancti Josephi hymnographi apud eundem Papebrochium (3). Discipulos habuit prælaudatum Josephum, et Joannem quemdam : ex quibus priorem Romam misit, ut pontificem certiorem faceret de infelici quarumdam Ecclesiarum statu sub leononachis. Multa passim edidit miracula, peragratis variis urbibus ac regionibus, Syracusis, Thessalonica, Byzantio, Roma, etc. Cum omnem fere occidentalem regionem obiisset, Constantinopolim reversus est (4). Interea Josephus, quem Romam miserat, captivus ductus est in Cretam, ubi mansit usque ad obitum Leonis, qui interfectus est nocte ipsa Natalis Christi an. 820. Joseph Constantinopolim mex reversus, invenit sanctum Gregorium jam vita functum (5). Scilicet cum Byzantium rediisset noster Decapolita, ut Simeonem propter imagines inclusum visitaret, eo viso post paucos dies Domino spiritum commendavit (6). Colitur a Græcis sub die 20 Novembris, etsi nonnulla Menea ponant sub die 18 Aprilis apud Bollandianos. Ejus et discipuli ipsius Joannis reliquias in quodam monasterio in deserto loeo exedificato per Josephum hymnographum collocata sunt (7).
Superest ex scriptis ejus sermo quidam historicus, cujus frequens usus fuisse videtur in monasteriis. Ilunc Græce et Latine edidit cum notis suis Romæ Typis Grignanis. Isidorus a Sancto Joseph, an. 1642. Ait a sedepromptum ex codice ms. cardinalis Bessarionis qui exstat in Bibliotheca nostra Sancti Marci. At cum nec ille codicem numeret, nec in codicum indice reperiatur tam in ediocris opella, invenire non potuimus. Quæ in notis animadversione digua visa sunt, suis locis ad calcem paginarum compendie subjecimus.
(1) Vita S. Gregor. Decap. in April. Bolland. tom. II, pag. 585, et Menolog. Sirleti sub die xx Novemb.
(2) Pagius ad an. 731, num. 2, et 817, num. 18.
(3) Sub die iii April.
(4) Menolog. I. c.
(5) Pagius I. c.
(6) Menolog. I. c.
(7) Bolland. I. c.