Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1243-1244

τὴν θείαν λάρναχα, Ιαμάτων πλημμύραν λαθόντες παρ' αὐτῆς, Ικετεύωμεν αἰτήσασθαι Χριστὸν τὸν Θεὸν τοῦ ῥυσθῆναι τὴν οἰκουμένην ἀπὸ πάσης αἰρέσεως. Festire hodie ornatur Dei Ecclesia, et exsultans clamat: Illustrata est pulchritudo mea super omnem civitatem: ecce enim archipræsulum gemma præclara, gloriosus Methodius, iter ad cælos tenuit. Agite ergo sesti hujus umatores, cætus orthodoxorum, chorosque simul ducile circum arcam, curationum gratiam inde exundantem suscipientes: precemur autem ut exoret Christum Deum nostrum, quatenus universum liberet ab omni hæresi. Precatio sancta, quam utinam ipse auctor irritam non fecisset, Inveliendo perniciosissimum schisma! Interim discimus ex eo, miraculorum claritatem mortuo sancto non defuisse.

4. In matutinali officio, inter septimam et octavam oden canonis ponitur elogium historicum sancti ejusdem, præmisso hujusmodi disticho:

'Ο Μεθόδιος λύχνος ῶν Ἐκκλησίας, Μεθέλς ὀδεύει τὰ κάτω πρὸς τὸν πόλον.

Methodius, esset cum lucerna Ecclesiæ, Terrena linquens, ad polum instituit iter.

Elogium autem etiam in Synaxario Constantinopolitano his verbis refertur: Μνήμη τοῦ ἐν ἀγίοις Πατρὸς ἡμῶν Μεθοδίου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως τοῦ δμολογητοῦ· Memoria sancti Patris nostri Methodii, archiepiscopi Constantinopolitani et confessoris. De ecclesia magnorum apostolorum, omnium post Sanctæ Sophiæ basilicarum celeberrima, et a magno Constantino ad suam successorumque imperatorum sepulturam constructa, pluribus agit Cangius lib. iv, Constantinopolis Christianæ cap. 5; ubi docet, quomodo eam a fundamentis restaurarit, majoremque et pulchriorem fecerit Justinianus, exornaritque

A Justinus Junior. Docet deinde, non solos imperatores, sed et patriarchas ex conditoris mente istie semper depositos fuisse; quibus etiam imperatrices et imperatorum liberi sive Cæsares jungendi; cæteris omnibus exesse jussit. Exemplo Græcorum inscriptus est etiam S. Methodius Martyrologo Romano, jam antea in fastos Latinos relatus, a Molano, Genebrardo, aliisque.

5. Acta rerum et ab eo gestarum bis habentur Græce in bibliotheca Vaticana, signata numeris 655 et 1667, quæ nobis curavimus describi, et bis damus, Latine reddita a Leone Allatio, bibliothecæ Vaticanæ dum Romæ essemus custode, viro libris partim ex Græco Latinitate donatis. partim ingenio proprio elucubratis passim notissimo: qui in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 121 initium Vitæ proponit; et licet auctorem ignoret (quem plane antiquum et fere coævum arbitramur), non tamen adicto Simeone Metaphraste compositam aut adornatam arbitratur. Titulus in mss. hic est: Ύπόμνημα τῆς θεαρέστου πολιτείας τοῦ ἐν ἀγίοις Πατρὸς ἡμῶν Μεθοδίου ἀρχιεπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως· Commemoratio Deo placitæ conversationis S. P. N. Methodii, archiepiscopi Constantinopoleos. Hisce subjungimus Analecta, ex præcipuis scriptoribus Græcis, qui eodem aut proximis sæculis floruerunt et sunt historici omnes; puta Georgius Cedrenus, Joannes Scylitza, Joannes Zonaras, Constantinus Manasses, Michael Glycas; quibus accedunt, Theophanes presbyter in Vita sancti Nicephori patriarchæ Constantinopolitani, auctor coævus in Vita sancti Nicolai Studitæ, Sabas monachus, Petrus monachus et Metaphrastes in Vita sancti Joannicii. Subjicimus nonnulla de quibusdam ejus scriptis, inter quæ sunt aliquot etiam Vitæ sanctorum.

VITA

AUCTORE CO.EVO, INTERPRETE LEONE ALLATIO.

CAPUT I.

Orius, studia, monachatus, tormenta tolerata, exsilium in spelunca.

1. Sacrorum antisitem, necnon ascetam simul, ac Christi martyrem, tantummodo angelis sive Dei archangelis (ut qui primæ divinæque hierarchiæ decori sunt, et dignos sacrorum præsides conformant, seseque exercentibus atque certantibus robur animosque addunt), pro dignitate extollere facultas fuerit. Quod si ea etiam hominibus concederetur, nonnisi iis qui ejusdem ordinis dignitatisque sunt daretur: quatenus hierarcham hierarchia, exercitationem conatus, victoriam consecutus victorem collaudaret. Quid porro si ex his

α'. 'Ιεράρχην, καὶ ἀσκητὴν ἄμα, καὶ Χριττοῦ μάρτυρα, μόνοις δ' ἀν γένοιτο δυνατὸν ἀγγέλοις ἐγκωμιάσαι ἀξίως, ἡ ἀρχαγγέλοις Θεοῦ, οἴγε τὴν πρώτην καὶ θείαν Ιεραρχίαν κοσμοῦσιν, τοῦς τε ἀξίους Ιεράρχας μυσταγωγοῦσιν, καὶ τοῖς ἀσκουμένοις τε καὶ ἀθλοῦσι ῥῶσιν καὶ προθυμίαν ἔχουσιν εἴ δὲ καὶ ἀνθρώποις τοῦτο δοθῇ, τοῖς τῷ ἀνδρὶ πάντως δμοταγέσι καὶ δμοτίμοις, Ιεραρχία μὲν Ιεράρχην, ἀσκησιν δὲ σπουδὴ, καὶ ἀθλοφόρος τὸν στεφανίτην καταγεραίρει. Τί οῦν, εἰ μηδεὶς τῶν τοιούτων ἀνδρῶν μέχρι τοῦ γῦν τῷ πανευφήμῳ Μεθοδίῳ τοιοῦτόν