Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1339-1340

ginam, uti pietatis ac victoriæ fructum, parere A Gelas xai xράτους xαρπὸν ἀποxυῆσαι xai ξιώθησαν.

Sic enim quæ de illis refertur historia (2), gestis consona habet : ut nimirum, qua ratione deiformem pulchritudinem, ac primum retinuissent decorem, eadem quoque impermixtam servaverint generis nobilitatem : potissimis tribuum aucti honoribus : quinimo honoratissimis quibusque honore prælati : qui externa quidem abunde substantia divites essent, magnificæ vero voluntatis divitiis magis abundarent : sic nimirum divitias, quibus alii in voluptates illiciuntur atque trahuntur, materiam ipsi studiosæ operationis fecerant, gradumque ad celsum virtutum culmen, ut non legitima tantum implerent, quibus benedictio divitiis, hisque, qui dona ac primitias offerunt, æqua distributio (3)

Oὕτω γὰρ ἡ τὰ περὶ αὐτῶν διηγουμένη ἱστορία συνῳδὰ τοῖς πράγμασι παρατιθεμένη φησίν· ὦς καθάπερ οὕτοι τὸ θεοειδὲς κάλλος, καὶ τὴν πρώτην εὐπρέπειαν, οὕτω καὶ τοῦ γένους ἀνεπίμικτον διετήρησαν εὐγένειαν, ἐν τοῖς τῶν φυλῶν καλλίστοις τιμώμενοι· μάλλον δὲ, τῶν τιμωμένων ὑπερτιθέμενοι· πλουτοῦντες μὲν ἐν τῇ τῶν ἐκτὸς περιουσία, ὑπερπλουτοῦντες δὲ ἐν τῇ τῆς προαιρέσεως φιλοτιμία· οὕτω τὸν ἄλλους πρὸς ἡδονὰς παρακαλοῦντα καὶ καθέλκοντα πλοῦτον, ὕλην αὐτὸ καλοκαγαθίας καὶ ἐπιδάθραν εἰς τὸ τῶν ἀρετῶν ὕψος πεποίηνται, οὐ μόνον τὰ κατὰ νόμον καὶ θεσμοὺς ἐκπληροῦντες, δι' ὧν ἡ εὐλογία μὲν τῷ πλούτῳ, ἡ εὐνομία δὲ τοῖς καρποφοροῦσιν ἀφορίζεται· ἀλλὰ τὰ πολλὰ

(2) Quæ de illis refertur historia. Liber est Jacobi ἀδελφοθέου nomine, quo Græci in primis Patres, etiam antiquissimi passim utuntur : utque apocryphus sit, pleraque tamen probata habet, ut non videatur scriptus ab hæreticis, sed a pio quodam Hebræo, cui forte nomen Jacobus esset, ut erant apud Judæos, atque adeo in ipsis Domini discipulis, multi Jacobi, teste Hegesippo; qui vel Jacobi fratris Domini nomine finxerit, vel potius eo titulo ab aliis auctus sit, cum ipse magis alium se insinuet, ac distinguat a Jacobi Josephi filio, quem vocat, qui est ipse Domini frater : potueritque is, humano lapsu aliquid errare, nisi etiam passus est eius liber, qualis ad nos devenit, exstatque passim in sacris Græcorum libris, aliquam interpolationem. Notant plerique in eo ut reprobum, quod de Mariæ ac Joseph per aquas relargutionis probatione refert, haud certe iis consonum, quæ narrat Martyr Ignatius, cum causas affert cur de conjugata Dominus nasci voluerit, ac neque sacris Evangeliis, cum fama omnium communi, habitum Jesum filium Joseph, nec nisi legitimum, exque legitimo thore, natum proinde, conceptumque ex legitima conjuge, ac post nuptias celebratas, tradita ad conjugii usum Maria, quantum saltem foris parebat, non promissa solum, ac ceu virginitatis custodii commendata, narrant. Nisi forte rem tam novam inter paucos notam dicamus, plerique existimantibus fuisse traditam aliarum more in conjugium perfectum, cum tradita tantum esset in sponsam, ac ad custodiam, quod plerosque Patres dicentes video; nec capio satis, ut non aliqua probatione opus fuerit, ut hoc detur, constentque mirabilia illa in Mariæ desponsatione, ut habentur in apocrypho narrata, utque ex illo recitat Gregorius Nyssenus orat. in Christi natalem : quibus liquet traditam Josepho S. Mariam ad instar sacri depositi, quod Deo addictum, nec id ad tempus, sed totam vitam, minus honeste in templo, pro sexus conditione, ac ætate grandiori deinceps servari posset. Plane præfatus Gregorius ex Mariæ verbis ad angelum Luc. I : Quomodo fiet istud, etc. colligit vero consentanea illa omnia apocryphi, de Mariæ desponsatione, ut velut sacrum Deo anathema, consignata sit Joseph sponso custodi a sacerdotibus, ut proinde neque ut ipsi libera esset eius violatio. Αὐτὴ τῆς Μαρίας ἡ φωνὴ, ἀπόδειξις τῶν κατὰ τὸ κρύφων ἱστορουμένων ἐστί. Probat cera, inquit, quæ ex apocry. ho, ac incerto auctore narrata sunt. Malim audire ab alio, quam plura loqui. Sapientissime omnino Dei sapientia, cum materno pudori, tum suo consuluit honori quoquo tandem modo rem præstiterit. Aliud vero magis apocryphum habet paulo aute finem,

cum infantem Jesum occultatum habet a Maria Herodis metu in præsepio boum; palam testante Scriptura consuluisse saluti fuga in Ægyptum : nisi illud prius, ac interim dum viaticum ac commeatus ad fugam quæritur, intempestæ illius noctis silentio arbitratur factum : haud quoque omnino probata, firmaque illa eius de obstetricibus sententia, quanquam non defunctis obstetricandi munere, ipsa sibi Maria obstetrice, quanquam Epiphanius nonachus videtur utramque probationem, in vita Mariæ Virginis admittere : quinimo affert in confirmationem catholicæ doctrinæ, quod Maria viri cupiditatem nesciverit. Haud certe video ut ea vel minimum faveant ulli hæresi, ut ab hæretico adjecta quis putet. Deterruerunt ii nostros qualescunque nævi, ut ne nova opusculi illius editione chartam tererent, tametis videbatur allatura aliquid lucis, cum hisce Georgii, tum aliis in Mariæ exordia Patrum tractatibus. Videri potest Leo Allgt. ad Eustathium, in Hexaem. ubi is haue historiam summa recitat, colligitque præfatus Allatius, seu suspicatur ex eius silentio, fuisse illa deinde addita, quod tamen infirmius videtur ad conjecturam, eo quod Eustathius tantum perstringat dictam historiam. ac suis verbis summatim referat : quo etiam modo habet liber de Nativitate Mariæ apud Hieronymum, in quo putem Issachar positum pro Zacharia, ab ipso forte interprete, qui ipse fatetur tumultuario edidisse, quantum memoria potuit suggerere, nec ea omnino quæ haberet exemplar Hebraicum, sed quæ putabat in eo legisse, aut iis consona. Reprobat Baronius ex male ascripto pontifice, quodque nullus per ea tempora fuerit pontifexissachar nomine : sed bene diluit Alphonsus a D Castro in catalogo auctorum quibus est usus in vita B. Virginis, ut non dictus sit summus pontifex, absolute, fuegitque unus e minoribus, quales multi dicebantur pontifices, uti liquet ex Evangeliis : quod ipsum pro Zacharia dicendum sit. Non bene item Baronius agnitum Epiphanio, ac fere Patribus aliis, librum de Nativitate Mariæ, ab illo Jacobi distinguit, ac comminiscitur non exstare, nisi in suis illis excerptis, cum illa totidem verbis habeantur in præfato libro Jacobi. Liquet ex Allatianis Eustathii illud de occultatione metu Herodis, aut vitiatum mntatione fuisse, aut mutilatione corruptum, quod in eiusmodi pervium est, ab incur.o.is ac festinantibus librariis.

(3) Æqua distributio, eὐνομία. Deest verbum quo rem exprimam. Est hoc loco eὐνομία, quod certa proportione juxta legis scitum, eique obtemperando, melius Deo offertur. Definitur ergo benedictio, divitiis; ut quisquis pro ratione facultatum aliquam