Patrologia Graeca 100
1361-1362
ποιήσασα, δρειλὰς ἐαυτὴν ἀγνώστων τινῶν A rundam delictorum pænas luere, quas exigens qui orculta exquirit Dominus, ut ea dissolvum ac emendem, hacce mihi humilitate indicit. Quid ergo improba ancilla? Quibusnam verbis consolatoriis probam dominam adit? Par enim erat ut, totam justæ feminæ vitam reputans, tum ab irrationabili conatu desisteret, tum per suas ipsa preces, eidem subsidio esset. Par erat ut orationis tempore, humilis ac compositi ad modestiam animi socia accederet. Oportebat intentæ supplicationis laborum partem in se recipere; verbis, quibus spem erigeret, recreare. Oportebat, ab aliis etiam importune oblatum mundum una repellere, repudiare, contestari irrationabilem esse, ac a modesto honestoque mundo dominæ alienum. Enim vero nedum ea id consilii capit, ac ejusmodi aliquid meditatur, ut etiam verbis adoriatur pariterque exagitet, ac graviora præ Judæis in feminam justam improperia jactet, amplians atque refricans sterilitatis vulnera, justeque tragicum quid contribulibus propositam contestans. Quid ergo generosissima ac magnanimis Anna? Non ea utitur ita adversus improperantem puellam, quæ videri posset e ratione. Non ejus coarguit traducitque amentiam, non insurgens improbam submovet, ejicitque, atque ut suo ipsius indignam obsequio, condigne cam pænæ subjicit: quinimo, spretis omnibus præ excellenti illa animi amplitudine, domo quidem excedit; captat vero remotum a turbis horti locum (8), quæsitamque nacta quietem, afflati a Deo
Regius in quo alias legi, non est in manu, in quo Conjectura careat, cum satis ex tota narratorum serie liqueat, cum ipsum librum deflorare, quæ vel Annam ex eo libro a Georgio assumpta, tametsi est mihi difficilis ea illorum opulentia, quæ transitura videbatur in sanctam Mariam unicam corum hæredem, quam tamen scimus satis pauperem, indicantque sacra Evangelia, quibus maxime narrant Christi exordia.
(8) Remotum a turbis horti locum. 'Atápaxon toū παράδεισου καταλαμβάνει χῶρον. Gregorius Nyss. Orat. illa in Domini Natalem, cum Mariæ historiam ex suo apnerypho texit, ita refert, post insinuatam repulsam Joachim ac Annæ, ut agit compendio: Miuetat tolvon καὶ αῦτη τὰ περὶ τῆς μητρὸς τοῦ Σαμουήλ διηγήματα· καὶ ἐντὸς τοῦ 'Αγίου τῶν ἀγίων γενομένη. Ικέτις γίνεται τοῦ Θεοῦ, μὴ ἔξω πεσεῖν τῆς ἐκ τῶν νόμων εὐλογίας, ἐξαμαρτοῦσα περὶ τὸν νόμον οὐδέν· γενέσθαι δὲ μητέρα, καὶ ἀφιερῶστι τῷ Θεῷ τὸ τικτόμενον. Quapropter et hæc imitatur, quod de matre Samuelis proditum est; cumque venisset in Sanctum sanctorum, Deo supplex effectur, rogatque ne legali benedictione privetur, quæ nihil in legem peccasset. Quod si mater evaserit, se quodcumque pepererit, ei dedicaturam: quibus videatur dissidere de loco orationis Annæ. ut is, non hortus fuerit, sed templum, quod unum Sanctum sanctorum, ac eximie sanctum erat; ita dictum aliorum comparatione, uti ipsiusnet comparatione ac reliquarum ejus partium, dicebatur adytum, ac sanctior ille locus, in quem summus sacerdos tanta solemnitate semel in anno ingrediebatur. Liberius sit, ut desiderari aliquid dicamus in Gregorii textu, ac seripsisse, ἐντὸς τοῦ παράδεισου, ὡς ἐντὸς τοῦ 'Αγίου τῶν ἀγίων γενομένη. Cum in hortum insasset, veluti in Sanctum sanctorum: haud tamen
conjectura careat, cum satis ex tota narratorum serie liqueat, cum ipsum librum deflorare, quæ Georgius exponit, ac librum de Nativitate sanctæ Mariæ, Jacobi nomine, in quo ista, de oratione Annæ in horto, minime adjectitia sunt, ipsi quoque Eustathio, Epiphanio, ac aliis universum agnita. Vel melius dici possit, spectare illa Gregorii ad priores Annæ preces, toto illo tempore quo fuit sterilis, quo et, Annæ senioris exemplo, assidua fuit in templo, quantum per rei familiaris necessariam curam licebat ac sexus honestatem. Haud certe difficilis ea assiduitas moranti Hierosolymis, ubi pia traditio est fuisse natam sanctam Mariam, quod et Damascenus videtur sentire, qua dere Quaresmius in sua Elucidatione Terræ sanctæ. Sic Gregorius, more enarratoris, alia omiserit, alia ex suo, integra historiæ fide, addidicrit. Eodem modo Andreas Cret. orat. in Nativitatem ejusdem sanctæ Mariæ. Kai δὴ τὴν ἐξάκουστον 'Ανναν παράγλοῦντες ἐκάτεροι, τῷ ἰερῷ προσανῆκον· λιταῖς τε τὸν Θεὸν ἐξεμέλισσον, δοῦντι λύσιν τῇ ἀτεκνία, καὶ καρπὸν τῇ στειρώσει· οἱ οὐ πρότερον ἀνῆκαν, πρὶν τοῦ ποθουμένου τύχωσι. Ambo iunque exaudibilem illam Annam imitati, assidui in templo erant, Deumque supplicibus votis, ut orbitatem solveret, ac fructum sterilitati concederet, sollicitabant. Nec contentionem prius remiserunt, quam effecti sint voti compotes. Nihil hic de precibus in horto. At Can. in S. Mariæ Concept. Ode 5: 'Eν παράδεισῳ εὐχομένης, σοῦ τῆς φωνῆς ἀκούει ὁ 'Υψιστος, 'Αννα θεόφρον, καὶ καρπὸν τῆς κοιλίας σου δίδωσι, παράδεισου τὴν ἀνοίξασαν τὴν θύραν τῆς χάριτος. Dum, pia Annæ, in horto precaris, tuam Allissimus audit vocem, tuique uteri eam fructum tribuit, quæ horti gratiæ portam aperuit. Temque Damascenus et alii.