Patrologia Graeca 100
1379-1380
Arrhabo prolata est, ac delecta innupta sponsa (13) : A ἀνωτάτω προανεχήρυξεν εὐδοξίας ἰφόδους. Τὰ μὲν regia quoque hodie pariter edita est (14), atque
(13) Innupta sponsa. 'Ανύμφευτος νύμφη' Aucto. homilia 1, de Ascen. t. VI Ducæi. 'Ανύμφευτος μητρὸς ὡδῖς' Partus innuptæ matris, quem unum facit e. tribus in Christo singulariter nirabilibus. Hesych. serm. 2, de laudibus Virg. t. II, Gr. L. II bligh. PP. ἐγένετο μήτηρ, καὶ οὐκ ἐγένετο νύμφη. Mater effecta est, quæ minime sponsa suit : ubi νύμφην intelligit feminam nuptui traditam; quæ eius verba severius notat censor marginalis, cum sic apponit : Caute lege; vere siquidem sponsa et conjux suit, quoad veritatem et essentiam conjugii, non quoad thorum, vel conjugii consummationem, ut docent theologi. Putes dedisse operam Suarezio, nisi magis ei Suarezium : Sic enim ille 3, p. q. 29, a. 2, d. 7. l. 1 : Dicendum Beatam Virginem, verum ac proprium matrimonium ratum cum Joseph contraxisse : hanc veritatem esse de fide, docent omnes theologi, in 4, d. 29 et 50, et sentit D. Thomas hic. Legi D. Thomam, legi plures ad eam distinctionem Scholasticos cum Magistro; nec vel leviter insinuatum adverti, quod ita Suarez docere omnes illic Theologos, ac D. Thom. 3, q. p. 29, a. 2, asserit. Docent quidem, aut insinuant, fuisse verum illud conjugium, sola fere Augustini auctoritate fulti; eo autem gradu certum quo ponit Suarez, aut etiam proximo, nihil prorsus iudicant. Solus Estius erroris notat, quam tenet Rupert. sententiam in illud Cant. Nigra sum, sed formosa : ut Maria post sex duntaxat menses ab Annuntiatione Dominica, ac postquam reversa esset a domo Elisabet, fuerit collocata viro, ac in donum Joseph traducta, quam tamen Salm. ton. III, in primum illud Matth. mitifice sibi placere ait, defenditque, ut et Alphons. a Castro in historia beatæ Virginis. Ut nolia scolasticorum auctoritati detrahere, haud tamen tantam putem, ut ubi etiam conspirent, existimem facere certum dogma, ubi maxime neque ipsi id sibi arrogant, nec aliud quam opinionem se loqui putant, qua de re egregie noster Canus, optime declarans quam levi sarpe fundamento nitantur ejusmodi communes sententia; ut quis ad ipsam deducat originem. Non terretur Sanchez eo Suarezii μορμολοκείρι : Suarez, inquit, lib. 11, De essentia et consensu matrim. Disp. 28, ait esse de fide, quod minime crediderim : nam Canistus, in Mariali, lib. 1, cap. 5, § Jam vero, ait esse questionem arbitrariam, in qua sine erroris periculo, potest utraque pars defendi; et Mitina, lib. v. De sacrorum hominum continentia, cap. 64, dicit posse probabiliter defendi, non fuisse verum matrimonium, sed sponsata de futuro : quod cap. 61 et duplici sequenti, ex multis sanctis probat. Sic certe probabile ostendunt, nihilque temerarium aut erroneum, vel contra fidem in loci Patrum, qui innumerabiles afferri possunt, nec scio utri melius solvant, num Salmeron, cum sibi adversos sentieus, ad vim vocis respicientes existimat fuisse deceptos. Quod vero, inquit, desponsata in Evangelio hic dicitur, et Luc. 1, et 11, nequaquam tollit perfectum matrimonium de præsenti, etiamsi Patres, ad vim vocis respicientes, alter senserint : num Scholastici alii cum ad se invitos trahunt, contenduntque nihil aliud voluisse excludere, quam matrimonii consummationem. Nam, rogo, ut Chrysostomus exclusum omnino voluerit matrimonium, quibus aliis verbis usus esset, quam quibus hom. 4, in Matth. ita ait : Povatixa dē evtaūba thy μνηστὴν λέγει. ὡστερ οὐν καὶ γαμβροὺς εἴωθεν ἡ ἵραφὴ λέγειν, καὶ πρὸ τοῦ γάμου τοὺς μνηστῆρας. Vocat hic uxorem, sponsum; quemadmodum etiam Scriptura solet vocare generos, ante etiam nuptias. Sic nimirum Gen. xix, 14. Locutus est Lot ad generos suos, qui accepturi erant filius ejus. Un videndus idem Chrysostomus ad illam vocem, Accepere. Ti dē ἐστι, Hapalatētir; 'Ενδον κατ-
ἐχειν' ἤδη γὰρ αὐτῷ τῇ διανοίᾳ ἀπολέωτο. Ταύτην τὴν ἀπολελυμένην, φησὶ, κάτεχε, ἤν σοι παραδίδωσιν ὁ θεὸς, οὐχ οἱ γονεῖς. Παραδίδωσι δὲ οὐκ εἰς γάμον, ἀλλ' εἰς τὸ συνοικεῖν' καὶ παραδίδωσι διὰ φωνῆς τῆς ἐμῆς. 'Ωστερ αὐτὴν ὁ Χριστὸς ὕστερον παρέδωκε τῷ μαθητῇ, οὔτω καὶ νῦν τῷ 'Ιωσήφ' Quid vero esi, Accipere? Domi retinere : jam enim animo dimiserut. Hanc, inquit, ita dimissam, retine, quam Deus t.bi tradit, non parentes. Tradit autem non ad nuptias, sed ut eodem tecto habitet. Quemadmodum eam posimodum Christus tradidit discipulo, sic nunc quoque tradit Josepho. Nicephor. lib. 11, cap. 3 : Διὰ χειρὸς τῶν ἰερέων, τῷ 'Ιωσήφ πρὸς φυλακὴν παρεδόνη'. Tradita est per manus sacerdotum Josepho ad custodiam. Sic et Hieronymus, contra Helvid. : Non tam maritus, quam custos. Clariusque Epiphan. adversus Antidicomar., Nyssenus orat. in Christi Nativit., Apocryphus de Nativit. S. Mariæ, etc. Quibus item Cyrillus Hierosolym. quam quibus Catech. 12 mentem exprimit? Μνημονεύσωμεν γὰρ τοῦ 'Ιακὼδ, τοῦ πρὶν λαδεῖν τὴν 'Ραχὴλ, λέγοντος τῷ Αᾶβαν' 'Απόδος τὴν γυναῖκὰ μου. 'Ωστερ γὰρ ἐκείνη πρὸ τῆς γαμικὴς καταστάσεως, τῷ μόνῳ ἐπιγγελίαν εἶναι, γυνὴ τοῦ 'Ιακὼδ ὡνομάζετο, οὔτω καὶ ἡ Μαρία τῷ μνηστεύθῆναι, γυνὴ τοῦ 'Ιωσήφ ὡνομάζετο'. Quippe meninisse debemus Jacobi, ut nondum accepta Ruchele dicat Laban : Redde uxorem meam. Quemadmodum enim illa ante celebratas nuptias, hoc tantum quod promissa esset, dicebatur Jacobi uxor, sic et Maria, eo quod desponsata esset, dicebatur uxor Josephi. Agnoscit Salm. hunc locum difficilem, et cui tandem pia expositio adhibenda sit; quasi vero impius sit sensus quem exprimit. Nihil ita suspectam habuit, qui Cyrillo hanc marg. notulam addidit, nuperrima ejus editione : Maria uxor Josephi sola desponsatione. Quod sane ipsum urget idem Cyrillus expendens vocem illam, desponsata, Oὐκ εἶπε δτι τῇ γυναικὶ αὐτοῦ, ἀλλὰ τῇ μεμνηστευμένη αὐτῷ' Non dixit cum uxore ejus, sed cum desponsata ipsi. Adjectam vero vocem uxoris ab Evangelista, sic Hieronym. glossat. : Jam supra diximus, sponsas vocari uxores, quod plenius liber contra Heteriatum docet. Dixerat antea : Non ab alio inventa est, quama a Joseph, qui licentia pene maritali futuræ uxoris omnia noverat. Velim certe afferri locum aut testes antiquos, ut vox toties inculcata evangelistis, μεμνηστευμένη, μνηστεύθεῖσα, in veros conjuges, excepta tantum copula, cadat. Multam plane gratiam faceret, qui afferret. Ut non prorsus abhorreo a magistrorum sententia, gravē tamen habeo, ut Patres, vim illius attendentes, ita decepti sint, ut, si placet Suarezio, errorem contra fidem velut ex Scriptura, ejusque interpretes, docuerint. Improbabilem omnino arbitror, ut ne cum Estio dicam erroneam, relatam illam Alphonsi a Castro et Saluonis sententiam, ut Maria non statim sit tradita Josepho, ac in donum traducta, sed postquam alvus intumisset, ac partui proxima esset. Non enim apparet, ut ita fuerit consultum Mariæ, ejusque ac Christi honori, siquidem in parentum domo, extra viri consuetudinem concepisset, totosque sex ac amplius menses a conceptione egisset. Quanquam ergo sponsæ passim servarentur in parentum domo : ut bene ostendit præfatus a Castro, sic tamen in Maria contigisse, ut fuerit tantum desponsata, nec is
(14) Edita est, παρῆκται. Præfero hanc lectionem : veluque Dei templum illud, simul editum atque ornatum, ipsa prima editione ac conceptu, collatis Mariæ donis gratiæ amplissimis, utemuque ita gratiæ collatio ad ipsam conceptionem habuerit.