Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1399-1400

propter se ipse, desiderium perspectum habet : vult A ως τῶν ἀθεάτων ἄπαντα γνώστης, τόν τε δι' αὐτὸν nihilominus, idque impensiori bonitate, ut etiam per maternas supplicationes, ea et offerantur, et impleantur. Hæc quippe, tua ad eum, ac nostra ad te gloriatio est : hoc, ejus per te exhibitæ clementiæ specimen. Spe subvecti, quam ea facit, nostram despicimus abjectionem ; humilem terrenamque obliti consuetudinem. Hinc a terrenis assurgere, atque in cœlum contendere nitimur. Hinc nobis certa bonorum repositorum spes affulget : hinc æternorum surgunt exspectationes. Illustrem hanc divinamque festivitatem amantissime celebrantes, universa in suam providenti gloriam, maternamque gloriationem, ac salutare subjectorum decus, gratias submittimus, Christo bonorum auctori ac largitori : ipsum quippe decet honor, atque adoratio, ac laudatio, cum Patre, ac Spiritu sancto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum, Amen.

παρόχι· ὅτι αὐτῷ πρέπει τιμὴ, καὶ προσκύνησις, καὶ δοξολογία. σὺν τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ ἀγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τὸὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. 'Αμήν.

Α ως τῶν ἀθεάτων ἄπαντα γνώστης, τόν τε δι' αὐτὸν εἰς σὲ τῶν ὑμνολόγων κατανοεῖ πόθον· βούλεται δὲ καὶ λίαν ἀγαθοπρεπῶς. καὶ διὰ μητρῷων ἐντεύξεων, καὶ προτείνεσθαι ταῦτα καὶ ἀποπληροῦσθαι. Τοῦτο γὰρ τὸ πρὸς αὐτὸν σοῦ καὶ ἡμῶν, εἰς σὲ ἐγκαλλώπισμα· τοῦτό τε, γνώρισμα τῆς διὰ σοῦ γεγενημένης αὐτοῦ φιλανθρωπίας. Ταύτης ταῖς ἐλπίσι συνανυψούμενοι, τῆς οἰκείας καταφρονοῦμεν ταπεινότητος, τῆς χαμαιζήλου, καὶ γεώδους ἐπιλανθανόμενοι διαγωγῆς· ἐντεῦθεν, τῶν τῆς γῆς ἐπαίρειν, καὶ πρὸς οὐρανὸν ἐπείγεσθαι προθυμούμεθα. 'Εντεῦθεν ἡμῖν, αἰ ἀδιάψευστοι τῶν ἀποκειμένων ἀγαθῶν ἐλπίδες· ἐντεῦθεν αἰ τῶν αἰωνίων προσδοκίαι. Διὰ τοῦτο, φιλοφρόνως τὴν εὕσημον καὶ θείαν ταύτην ἄγοντες ἐορτὴν, τῷ εἰς οἰκείαν ἄπαντα προνοησαμένῳ δόξαν, εἰς μητρικόν τε καύχημα, καὶ σωτήριον τῶν ὑπηκόων ἐγκαλλώπισμα, τὴν εὐχαριστίαν ἀναπέμπομεν [ἀλ. ἀναφέρομεν], Χριστῷ τῷ τῶν ἀγαθῶν αἰτίῳ καὶ καὶ δοξολογία. σὺν τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ ἀγίῳ Πνεύματι. 'Αμήν.

ORATIO IV (18°).

In conceptionem sanctissimæ Dei Genitricis.

1. Suave quidem est præsentis hujus latæ solemnitatis nomen. At suavius est illius rationes sermone retexere ; quas iterato evolventes et gratabundi exponentes, novo nos dulcedinis incremento recreamur, et splendidiori sane ampliorique voluptate perfundimur. Cum enim in ejusmodi rei tractatu verbis immoramur, augetur suavitas iteratione sermonis ; et quemadmodum quæcunque olentia innascuntur germina, licet per se odoris habeant fragrantiam, contrectata tamen et compressa jucundum magis, magisque fragrantem exspirant odorem ; ita et celebris ista solemnitas, unguentorum gratiæ referta odore, jucundissimam utique eamque minime fucatam secum defert suavitatem : præconio tamen celebrata, faustisque commendata acclamationibus, ac verbis veluti contrectata, magis eam effat sane, effunditque, odoratque nunquam evanescunt cognitionis unguenta ; quibus vero penitius ejus perspecta fit notio, uberiorem spirant suavitatis odorem. Cum itaque jugi rei meditatione, iteratque explicatione dulcis hæc spiritalis voluptas majus sumat incrementum, magisque inde animus oblectetur ; longe acriori studio atque operosiori tractatione de hac ipsa solemnitate oportet habere sermonem, ut effante ex illa jucunditate abunde expleamur. Verum ut id ipsum, quo caremus, assequi possimus, divinæ odoratæ hujus fragrantiæ aspiret affatus ; inexhausta quippe est horum bonorum, nec ex iis, quæ ab illis

oboriuntur, satiari potest animus, cujus demonstrationem ad ea, quæ acta sunt post redditum justis illis Joachim et Annæ divinum oraculum, rejicimus. Eo enim usque producentes sermonem, et uberem copiam per illum coacervantes, insatiabilem cupiditatem moderata compositione distulimus ; nunc vero illo posthabito necesse est thesaurum ipsum comparate aggredientes, his qui convenere, jucundissimam traditionis partem exponere.

II. Cum igitur sanctissimi Joachim et Annæ ejusmodi sponsionem præconis voce delatam minime prorosus hæsitabundi, quin constantissima mente, perinde ac re jam completa suscepissent, fetum excepissent, protinus ille quidem preces, stationes, nuncupata vota, propitiationis holocautomata, acceptabilesque instruit hostias. Ipsa vero munus suis impetratum precibus se Deo oblaturam, ac sacratiori holocausto consecraturam pollicetur. O justorum fidem ! O exploratissimam spem, quæ cognatas naturæ vires superant ! O res nulli comparabiles, et libero sane judicio relinquendas eorum, qui veram germanamque ipsarum eminentiam tenent exploratam ! Neque enim cum fidem habent justi, signis præterea indigent. Quin Joachim nec signa se promereri expetiit, postmodum certissime, ac si jam accepisset, sibi futuram prolem sentiens.

III. Anna vero promissam prolem perinde ac præsentaneam et verbis et re ipsa tenet, et præ-

(18°) Excerpta ex opere inedito Hippolyti Marraccii eui titulus : Mariale Georgii Nicomediensis. Marraccii codex manuscriptus, Romæ in bibliotheca Congregationis Clericorum Matris Dei asservatur. Porro de hac homilia in conceptionem hæc annotavit Marraccius ; Orationem hanc in perantiquo

Græeo ms. codice sub nomine Georgii Nicomediensis metropolitæ a se inventam exscripsit ac Latine reddidit Adm. R. P. D. Vincentius Riccardius, clericus regularis, milique ab eo benigne ccmmunicatam marianis lectoribus exhibui.