Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

129-130

ξθ'. Ταύτην ὡς πληγὴν, ὑστάτην ὁ κοπρόνους τὴν Α ἐπιστολὴν δεξάμενος, καὶ μανικόν τι καὶ σαρδόνειον περιμειδιάσας, ἐπὶ τῇ προδεικνυμένη βία προστίθησι βιαιότερα. Τῷ γὰρ φρουράρχῃ πατρικίῳ τοῦ θεοφόρου Πατρὸς στρατιωτικὴν ἐγχειρήσας ἀπόμοιραν, μεσούσης ἥδη νυκτὸς, τὸν τοῦ ψωτὸς Κυρίου [λαμπτῆρα] ἐξοστρακίζειν ἐκεὶ ευσεν. Τί τοῦτο; Οὐ τῆς κατὰ Χριστὸν ἐπισυστάσεως διαλλάττει τὸ δρᾶμα καὶ σύνταγμα· οὐδὲ γὰρ ἔξω νυκτὸς ἐκεῖνοι τὰς κατὰ Χριστοῦ βολὰς ἢ ἐπιδουλὰς διετίθεσαν, καὶ οὔτοι νύκτα συνήγορον ἔχοντες ἐπ' ἵσῃ προδοσία τοῦ καλοῦ Ποιμένος ἐλεγχόμενοι. 'Ο δὲ τὴν ῶραν ἐληλυθυῖαν, καὶ τὴν σπεῖραν ἐπ' αὐτὸν ἐμπίδων δίκην καὶ παρνόπων ἀττόντων θεώμενος, αἰτήσας φῶτα καὶ τῆς κλίνης διαναστὰς, ὑπερείδειν αὐτὸν ἐνὶ τῶν εἰωθότων προσέταττεν (ἔτι γὰρ τὸ τῆς νόσου ἥκμαζεν ἄλγημα, καὶ ἡ διοικοῦσα τὸ σῶμα ὑπέλυεν δύναμις)· καὶ τῇ μὲν λαϊᾷ τὰ τῆς ἀσθενείας, ὡς ἔφην, ὑπέρειδεν, τῇ δεξ' ᾷ δὲ τοῦ θείου ἐπειλημμένος πυρείου, τὰς τῶν ἱερῶν ἐκείνων ταμιείων εὐωδίαζε δώματα. Φθάσας οὔν εἰς τὸν τοῦ μεγίστον νεὼ περίπυστον (25) κατηχούμενον, ἐν ῷ πολλάκις παννύχοις ἐλιπάρει τὸ θεῖον ἐντεύξεσι, δυοῖν λαμπάδοιν ὑφῆπτε κηρῶν, εἶτα τὰ ἐν χερσὶ μεθεὶς, ἀνωτέρω τε τῶν ὁρωμένων γενόμενος, τὸ μὲν σῶμα πρηνὲς εἰς γῆν καταδαλὼν, δρθιον δὲ τὴν ψυχὴν ἀνατείνας εἰς οὐρανόν· cunctis quæ sub aspectum cadunt effectus superior, cælum animum dirigens, ait :

σ'. Καὶ σὺ, φησιν, ὁ ὑπερμεγέθης καὶ ὑπερφυὴς, ὁ C τῶν θαυμασιωτάτων κτισμάτων Κύριος, καὶ τῆς ἀνεξερευνήτου σοσμίας, ἤς βραχὺ μόλις ἐκ τούτων ὑποφαίνεις ἴχνος, βόνος εὐρέτης, ἐπιφάνηθι φιλανθρώπῳ κηδεμονία ἐπὶ τὴν μεγάλην καὶ ὑψηλὴν τοῦ ναοῦ σου θαυματοποιίαν, ἐν ῷ τῶν ἀχράντων καὶ ἀκηράντων

69. Hac epistola ceu novissima plaga accepta inquinatissimus ille animus, furiosumque aliquid ac sardonium sabridendo immurmurans, illi, quam hactenus ostenderat, violentiæ violentiora adjungit. Patricio namque, illius carceris quo divinus Pater tenebatur præfecto (c), contradita militari manu, media nocte Dominicæ lucis præcepit, ut virum sanctum in exsilium deportaret. Cur vero istud? Nempe ut fabula et machinatio præsens ab ea quæ in Christo antecesserat conjuratione non dissideret: nam et illi noctis beneficio usi suas in Christum machinas atque insidias instruxerunt; et hi simili noctis favente silentio, parem boni pastoris proditionem perpetrasse noscuntur. Ipse porro horam venisse videns, et cohortem culicum instar ac loenstarum salientium sibi ingruentem contuens, lumen inferri jussit, ac se lectulo erigens, unum e domesticis fulciendo sibi operam commodare jubet: vigebat enim adhuc ægritudinis dolor, ac qua regitur corpus, fatiscebat facultas. Itaque sinistra quidem, uti dicebam, imbecillitatem sustentans, dextera thuribulum accepit, et sacrarum illarum ædium lecta suavi lustravit incenso; veniensque in templi maximi exaudibile catechumenium, ubi non raro supplicationibus in totas productis noctes Deum obsecrare consueverat, duos accendit cereos (d), dimittensque ea omnia, quæ in manibus erant, et pronum in terram corpus stravit, rectumque in

70. Et tu omnem magnitudinem ac naturam superans, summe mirabilium rerum Dominus, impervestigabilisque sapientiæ, cujus vix tenue quoddam ex his vestigium subobscure ostendis, inventor solus, benignissima dignatione tua ac cura appare super magna ac sublimi mirabilis templi tui stru-

(25) Alias et frequentius pluraliter tὰ κατηχούμενα quandoque et κατηχουμενεῖον, quod Latinus servat interpres: auctores vide apud Meursium in Glossario: usum Sineon Thessalon. lib. De Sacram., describit his verbis: « Catechumena, id est catechumenorum domus, propterea excogitata sunt ut etiam hi auditu visuque solo divinorum participes flerent, et labiis linguaque fleden profiterentur. » Erant autem porticus vel atrium templo ipsi prætensum, vel ipsus templi pars anterior, in quo non haptizatis licebat consistere usque dum sacra mysteria inferrentur ad altare. »

(c) In Appendice Theophanis hæc de ejus exsilio narrantur: « Cæterum Dei manu miraculorum effectrice nonnibil sublevatus est patriarcha: quod cum rescisset Chamæleon, quorundam ope milites in patriarchium clam penetrare jussit et silentes abducere: erat porro jejuniorum initium. Conferta itaque multitudine coacti, velut Judæi in Christum iusilientes, cum gladiis et lignis ecclesiæ atrium repleverunt, clamantes et tumultuose vociferantes: cœperuntque exsecrari et diris devovere sancta in memoria defunctos Germanum et Tarasium, imo et Nicephorum. Quæ quidem audiens patriarcha, Deo cum lacrymis gratias egit, quod pietatis defendendæ causa hæc audire mereretur. Confestum conspiranti impetu populus insilit, ut in patriarchium ingrederetur. Mox Thomas quidam patricius, his exconsul, qui tunc velut imperatoris jussu

Ecclesiam tutandam susceperat, portis patriarchii occlusis, eos removit, velut inscio imperatore istiusmodi facinora molitos. Protinus ad Chamæleontem præfatus vlr profectus, inordinatum populi motum deonutiavit. Ille pro solito mendax, nec quidquam scire, nec quemquam a se missum negare. Verum, inquit, necessitate compulsus, et animi mœrore tactus populus, in hujusmodi factum prorupit. Subinfert Thomas: Si eum jusseris expelli, domine, non opus multis. Tantum homines duos mitte, aliosque qui efferant: non enim ingravescente valetudine, a se potest procedere: atque ita discedet. Id ita fecit, submissis nocte, qui patriarcham ejicerent Ecclesia. » Incidebat porro Dominica Sexagesimæ, Græcis Orientalis Ecclesiæ, post quam jejunium auspicabatur anno 815 in xi Februarii, cyclo lunæ 18, solis 12, littera Dominicali G. Interim Theophanes infra in alia Vita num 17 scribit in Idus Martii « in exsilium ejectum fuisse; » quod intelligi potest de ejectione quo ipse Constantinopoli discesserat, ut paulo post dicitur.

(d) Vita S. Nicetæ: « Tunc imperator misit unum ex optimatibus, qui tyrannico more ipsum deposuit, Ille vero cum in megnam ecclesiam descendisset, et cereas faces accendisset, thuraque et preces adhibuisset, cum populus ipse illius perexprimationem lamentaretur, hanc habuit orationem: Filii, Christianos vos inveni, Christianos vos relinquo. »