Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

1479-1480

ori adhibens, corporalis sitis illius ardorem temperaret: atque id quidem sollicite agentem, nec oppido tamen invenientem: aut siquidem invenientem, non tamen implere valentem, vel deficiente quo propinaret, sublimius elato pendentis capite, quam ut manus ad usque os posset pertingere, vel etiam submoventibus homicidis, cum illi jam occupassent, ac acetum tradidissent, nec quemquam humanius uti suspenso permitterent. O quantas Verbum passiones sustinuit, nobis quidem vacuos a passionibus mores concilians, facinorosis autem ac incredulis æternas inde pœnas inferens! Una itaque cum cruce ac clavis myrrhatum (36) vinum per exsuperantem furorem detulerant. Dabant, enim inquit, ei bibere, priusquam in altum tollerent, et noluit. Accipientes autem ex eo quod in promptu esset, ceu a vino furentis animi pravitatem impleverunt. Enimvero quam illa graviter doluit, ut ori spongiam admovissent? Quomodo ubi fel intemerata labia tinxisset, acerbiores flammæ ejus viscera pervaserunt? Quomodo gustante eo, qui universorum dulcedo est, propinatum acetum, anarus doloris ejus animo inundabat torrens? Quales ex inno pectore emittebat gemitus? Qualia lamenta? Qualibus irrigabatur calentissimis lacrymis? Verum nulla alia mens, nullus sermo, hæc satis lugubriter proferre possit. Omnino enim deficiunt, uti etiam a magnitudine rei. Solius filii sit, ac matris reipsa expertæ, ut et noverint et pro eorum ratione enarraverint.

Sic itaque consummato horrendo mysterio, tremore audivit terribilem vocem illam, qua spiritum in Patris sui manus commendabat. Ut porro auribus percepit, viditque, parum abfuit, ut ne una cum Filii sanetissima anima migrans, omnino passionem compleverit. Verum divina virtute, ac ineffabili rohorante constantia, ad proximæ jam resurrectionis lætitiam animo erigebatur: quamobrem

Marc. xv, 23.

(36) Myrrhatum vinum. Tbv ἐσμορντσμένον οἴνον. Accepit ex Marco: indicatque vinum hoc fuisse amarissimi saporis, nec recreando Domino allatum, sed torquendo, uti fel et acetum Matthæi, quod idem vult cum illo vino Marci, uti alii passim interpretes. Mili certe haud difficulter persuatum sit, Matthæum et Marcum eamdem potationem dicere, quæ fuerit vini myrrhati, quod ait Marcus, infuso felle. Etiam Matth. juxta Latinos codices ac Patres, necnon Origenem, habet vinum: Græcis ac Syro habentibus δξος· acetum: quod vinum illud dictum sit ab amaritudine; sive propria, sive ex felle adjuncto: siquidem alioqui vinum myrrhatum suave erat, et in deliciis, ut multis contendit Bar. ann. 34. singularis omnino in sua expositione, quam merito expungendam censuit. Verba Matth. xal γευσάμενος, οὐκ φθελε πεῖν. Cum gustasset, noluit bibere, nihil contraria sunt verbis Marci· xal ἐδίδουν αὐτῷ πεῖν ἐσμορντσμένον οἴνον, ὁ δὲ οὐκ ἔλαδε· dabant bibere vinum myrrhatum: et non accepit: plane enim idem uterque significat, Marco tantum ut moris habet, narrante compendio, quod Matth. circuitu dixisset. Solo certe gustu nemo dicatur λαδεῖν οἴνον absolute, quod revera est bibre. Acetum Joannis, ac secundum Matth. et Marc. forte sit purum, eique

toūto μὲν ἐπισπεύδουσαν, μὴ εὐρίσκουσαν δὲ εὐθέως· ἢ xal εὐροῦσαν, μὴ οἴδν τε ἢν ἀποπλροῦν, ἢ διὰ τὸ μὴ ἔχειν ὅπως ἂν ἐπιδοίη, ὐψηλότερον ἀνηρτημένης τῆς κεφαλῆς, xal μὴ ἐξικνουμένης τῆς χειρὸς τῷ στόματι προσπελάσαι, ἢ xal ὑπὸ τῶν μιαιφόνων ἀπωθουμένην, αὐτῶν μὲν προσφθασάντων, xal τὸ μὲν δξος ἐπιδιδόντων, μὴ συγχωρούντων δὲ τὴν φιλανδρωπότερον τῷ κρεμαμένῳ χρήσασθαι. Ω οἴοις ὁ Λόγος περιέτυχε πάθεσιν, ἡμῖν μὲν ἀπάθειαν, τοῖς τολμηταῖς δὲ xal ἀπειθέσι τιμωρίαν προξενοῦσιν ἀπέραντον! Tbv μὲν οἴν ἐσμορντσμένον οἴνον, τῷ σταυρῷ xal τοῖς ἡλοις δι' ὑπερδολὴν μανίας συνεκόμισαν. Ἐπεδίδουν γὰρ, φησιν, αὐτῷ πεῖν πρὸ τοῦ ἀναρτηθῆναι, xal οὐκ ἡθελεν· ἐκ τοῦ προχείρου δὲ λαδόντες, τὴν τῆς οἰκείας γνώμης ἀπεπλήρωσαν παροινίαν. Άλλὰ τί ἔπασχεν αὕτη προσαγομένου τοῦ σπόγγου τῷ στόματι; Πῶς τῶν ἀχράντων χειλέων τῆς χολῆς ἀπτομένης, δριμύτεραι φλόγες κατὰ τῶν αὐτῆς ἐχώρουν σπλάγχνων; Πῶς τοῦ τῶν ἀπάντων γλυκασμοῦ τοῦ δξους ἀπογευομένου, ὁ πικρὸς τῆς δδύνης ἐν τῇ ψυχῇ ταύτης ἐπλημμύρει χειμάρρους; Οἴους ἐκ βάθους ἀνέπεμπε στεναγμούς; Οἵας ἡφίει τὰς οἰμωγάς; Τίσι θερμοτάτοις κατεδρέχετο δάκρυσιν; Άλλὰ ταῦτα μὲν, οὕθ' ἐτέρας διανοίας, οὕτε λόγου παντὸς ἰκανὸν ἐκτραγῳδῆσαι· ἀπολείπονται γὰρ πάντη, καθάπερ δὴ xal τοῦ πράγματος· τοῦ δὲ υἱοῦ μόνου, xal τῆς ἔργῳ πεπειραμένης μητρὸς, xal συνεγνωκέναι ταῦτα, xal λόγον ἐξειπεῖν.

Οὔτω τοίνυν τοῦ φρικτοῦ μυστηρίου πεπερασμένου, τρόμῳ μὲν τῆς φοδερᾶς ἐκείνης· ἐπήκουσε φωνῆς, ἤτις εἰς χεῖρας τοῦ οἰκείου γεννήτορος τὸ πνεῦμα παρετίθετο. Καὶ τοῦτο δὴ ἐνωτισθεῖσα τε xal θεασαμένη, μικροῦ δεῖν τὸ δλον τοῦ πάθους ἐπλήρωσε τῇ παναγία συναποδημήσασα ψυχῇ· θεία δὲ δυνάμει, xal ἀφάτῳ καρτερία περικρατουμένη, πρὸς τὴν τῆς ἀναστάσεως ἡδη διανίστατο θυμηδίαν· διὸ xal τὰ τῆς

usui comparatum cum hyssopo, quem Baronius tradit, quanquam non video ut is potus satis tunc usui illi esset idoneus, cum nullas jam Dominus recentes plagas accepisset, quarum sanguis sistendus esset, siquidem statim moriturus, ac postquam horas aliquot in eruce steterat, dixit, cum Sitio, ut Joannes habet, tum, Eli, Eli, etc., ut duo alii evangelistæ, quorum verborum occasione ita potatus est: sive Joannes eamdem dicat potationem cum Matth. et Marco sive aliam, quod parum refert, et si primum magis placet. Metaphrastes acetum istud ultimo propinatum, felle mistum ait, idipsumque Georgius, ex quo ille, omnino significat, ut quamvis distinguat propinationes, propinatum tamen semel et iterum aliis aliisque evangelistis aliqua verborum varietate referentibus, liquorem non distinguat: ut et a principio, et spiritum emissurus, myrrhato vino, seu aceto, felle misto, Dominus potatus sit, nec tam ut vita diutius conservaretur, quam ut fellis illa amaritudine, seu mixti fellei, sacratissima ejus lingua, ac viscera torquerentur sitis remedio: quod et ipse queritur in Psal. Dederunt in escum meam fel, et in siti, etc. Fuerunt hæc in Dominum singularis malitiæ ac contemptus, ut bene observat Chrysostomus, quem moster assectatur Georgius.