Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

141-142

βυθῷ διαβρυῆναι σιγῆς; Πάσαν γὰρ εὐαγγελικὴν A clesiis, nonne eam magis convenit silentii profundo occultare? Etenim omnem ex picta Evangelii historia, martyrumque certaminibus abolentes decorem, eum calce subacta oblinere haud sunt veriti. Quo autem modo eos affectos fuisse dicam, qui hæreseos invento succumbentes sanam nihilominus rationem in conscientiæ judicio invulneratam servantes, rem absurdam maligne jubentibus addixerunt operam. Hi sane non raro aqua mistam calcem perfuderunt lacrymis, quia præ sceleris immanitate dolorem non poterant dissimulare. Cuique enim quidvis audendi in sacras imagines (m) libera erat potestas; eum alii pretiosa ac veneranda eimelia confringerent, alii sacras magni pretii vestes in minutas lacinias pannosque dissecarent et humi projicerent; alii pictas tabellas securibus exscindentes medio in foro crudelissime incenderent; alii stercore, uncturisque ac tetris odoribus priorum suffltuum loco oblinerent ac fæde deturparent. Vidisses velut in captivitate hostili sacrarum ædium conculcari donaria, et quæ vulgo intacta fuerant atque inaspecta, profanis trabi manibus, ac promiscuæ plebis exponi spectaculo: ab Ecclesiis expelli pastores, et lupos gregibus præfici: Tugari qui rectam doctrinam profltebantur, quibus vero exsecrationi illa erat, eos in domesticos et necessarios recipi (n). Viros innoxios ceu reos tribunalibus sisti, vicissimque flagriones præsidere judiciis; clericos ludibria atque verbera expertos, firmissimis undequaque ergastulis detineri; Nazaræos nostros verberibus, fame, siti, diuturnis carceribus ac laboribus maceratos, ad extrema usque pericula inter cruciatus perseverare: et horum quidem alios gladio vitam amittere; alios culeis inclusos, vinctosque saxorum more alto pelago demergi. Feminas vero viris spectantibus denudari, ac velut reas equuleo distendi aq cædi, omnia virili sensu Christi causa perferentes.

CAPUT XIII.

Impietas et cædes Leonis Armeni. Successio Michaelis Balbi etiam leonoclastæ; ad eum epistola saneti Nicephori.

π. Καὶ ταῦτα μὲν περὶ τὰ θεῖα, καὶ τὸς διὰ τιμῆς ἄγοντας ταῦτα, ὁ μισαλήθης ἐπεδείκνυτα Λέων· τὰς δὲ φιλοτησίας ἤτοι σπονδὰς, ἄς πρὸς τὸς ἀγχιτέρμονας Οῦννους ἐσπείσατο οὔτως αἰσχρῶς καὶ ἀκόσμως ἀποπερανθείσας, τίς οὐκ ἂν ἐπιδακρύσσοι θερ-

80. Et hæc quidem circa divina, ac eos qui pia religione illis se impenderent a Leone veritatis osore patrata facinora sunt. Quis autem amicitias atque fædera turpiter ac indecore eum vicinis Hunnis ab illo inita, fervidissimis lacrymis non de-

(m) In eadem appendice: « Imagines per Ecclesias ubivis erectas deposuit et combussit, sacraque vasa calatis imaginibus insignia contrivit. » Leo Grammaticus: « Primum sacram omnem ex ecclesiis deponit figuram: exinde Christi vel sancti alicujus imagines habere repertos, duris suppliciis et morte damnabat; ita ut nobiles plurimos et illustres viros interfecerit. »

(n) In dicta appendice: « Obmutire ausis linguas abscidit, istos contudit verberibus, alios delatoribus et impiis hominibus institutis, ubicumque alios sibi non communicantes reperirent, accusari permisit. Repertos autem verberibus intolerandis subjiciebat, facultates publico addicebat, et in exsilium

pellebat, non viros solum, sed et mulieres... In alienas regiones missos a locorum dominis, gentilitate detentis, comprehendi novus Antichristus factus curabat: ex quo episcopos et monachos plures occidit, et exallio multatos episcopos maris insulis inclusit, monachos revocavit. » Quibus verbis ea Appendix finitur ab auctore synchrono geripta. Inter monachos fuit sanctus Nicetas, in cujus Vita legitur: « Talibus eos tormentis affecisse, qualibus nec gentiles martyres ipsos affixerant... quibus singulis per foramen quoddam angustissimum panis ejusque putidi unciam, velut canibus, projiciebant... et paululum putidæ aquæ dabatur. »