Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

169-170

EPISTOLA NICEPHORI CONSTANTINOPOLITANI

AD LEONEM PONTIFICEM MAXIMUM,

Theodoro Peltano societatis Jesu. theologo interprete.

ARGUMENTUM. — Propter diaboli insidias, crebros humanæ vitæ lapsus, caninos malevolorum morsus, muneris gravitatem, aliaque id genus non pauca, episcopale munus cum dignitate publicaque utilitate obire arduum esse docet, seseque proinde, quod suam ipse vitam recte instituere vix queat, ad eam functionem assumi non debuisse; subjungit, quod vitæ genus, antequam episcopus crearetur, sectatus fuerit, tum qua ratione et occasione ad patriarchatum Constantinopolitanum pervenerit; Romani pontificis opem ejusdemque fidem et apud Deum deprecationem implorat; fidem Romanorum ab Apostolo laudatam, ipse quoque laudat: addit nihilquinus fidei gratiam non solum veteris, sed novæ quoque Romæ, imo omnium gentium et nationum esse, quod apostolicus sermo per omnem mundi plagam pervassisset. Subnectit his suam suæque Ecclesiæ confessionem, qua prolixe et eleganter declarat se ab omnibus iis erroribus, et hæresibus alienum esse, quæ vel Constantinopoli, vel alibi usquam contra Christum ejusque Ecclesiam exstiterunt aliquando, atque ita in omnibus et per omnia sese complecti Romanæ Ecclesiæ, ut quæ reliquarum mater sit, fidem, omnia rursus concilia ejusdem Ecclesiæ auctoritate celebrata, cætera denique omnia, quæ quovis modo ad fidei unitatem pertinent; quare epistola hæc inter alias, quæ ad Ecclesiarum unionem pertinent, merito reponenda fuit. Excusat se postremo quod tardius justq ad Romanum pontificem scripserit, suæque fidei rationem reddiderit. Cæterum Leonem ad quem epistola hæc perscribitur, secundum, vel tertium ejus nominis pontificem fuisse ex eo manifestum fit, quod secundum synodum Nicænam, quam sub Adriani primi pontificatu celebratam fuisse constat, sua ætate celebratam fuisse asserat. Adriano autem successit Leo tertius.

Β Τῷ τὰ πάντα ἀγωντάτῳ, καὶ μακαριωτάτῳ ἀδιλῷῷ Α καὶ συλλειτουργῷ κυρίῳ Λίοντι πάπα τῆς προσθυτίρας. Ῥώμης Νικηφόρος ἐλίῳ Θεοῦ ἐπίσκοπος κωνσταντίνου-πόλεως, χαίρειν.

Μέγας μὲν ὡς ἀληθῶς, καὶ ἀξιάγαστος, καὶ πάσης εὐφημίας ἐπάξιος, ὅστις ποτὲ ὁ πιστὸς ἐκεῖνος [καὶ φρὸνεμος] οἰκέτης, ὁποῖος δὴ ἐν παραθολαῖς τῶν ἱερῶν ἐκεῖνων, καὶ εὐαγγελικῶν ἀναγέγραπται κορυγμάτων.

Β Τὴ τὸ τοῦ Κυρίου καθιστάμενος ἐν τῇ οἰκίᾳ αὐτοῦ, καὶ οἰκονομῶν ἐν κρίσει τῶν ἐπιτετραμμένων τὸν λόγον, καὶ δαπανῶν οὐ περιττῶς καὶ ἀσώτως, ἀλλ' εἰς δίον τοῖς πιστευθεῖσι, καὶ καλῶς ἀποχρώμενος, διδοὺς εὐκαίρως τοῖς συνδούλοις τὸ σιτομέτριον, καὶ χορηγῶν ἐκάστοις καὶ διανέμων ἀναλόγως τὸ πρόσφορον, χάρεν τε καὶ εὐμένειαν διὰ ταῦτα δλην τὴν τοῦ δεσπότου χάρεν τε καὶ εὐμένειαν ἐφ' ἐαυτὸν ἐπισπώμενος, καὶ τὸ λακάριον παρ' αὐτοῦ ἀποφερόμενος, καὶ ἐν ἄπασεν, ὥν ἀν αὐτὸν ἐπιτροπεύειν χειροτονήσειε κατασταθήσεσθαι τὸ ἐπάγγελμα κατακτώμενος, δέξιος τε γὰρ ὑπάρχων εὖ μάλα καὶ ἄριστος, πίστιν ὁμοῦ καὶ φρὸνησιν ἐμμελεστάτην ἐκεράστατὸ τε καὶ παρεστήσετο' πῇ μὲν τὸ εὐνοητικὸν τε καὶ εὖγνωμον πρὸς τὸν δεσπότην τὸν ἐαυτοῦ ἐπιδεικνύμενος, καὶ ἤκιστά τε τῶν πιστευθέντων ἀποποιούμενος, πῇ δὲ λογισμῷ τῷ καθήκοντι, καὶ διανοίας νήψει, καὶ προσοχῇ, καὶ ἀκεραιότητι πρὸς τὸ ἐλευθέριον διαπορθμένων οἴς προσήκει τὰ ἀναλούμενα, ἀφ' ὥν ἤδη τῆς προστασίας οἴα τῆς δεσποτικῆς ἀξιούμενος, καὶ τὸ, ε Εὖ, δοῦλε ἀγαθὶ καὶ πιστὲ, κατακνύσεται, ἐπὶ ὁλίγα ἦς πιστὸς, ἐπὶ πολλῶν σε καταστήσω, καὶ εἰς τὴν χαρὰν τοῦ Κυρίου αὐτοῦ ἐνδίκως εἰσελεῖν προσταχθήσεται. Β Τοιαῦτα δὴ ἐκεῖνου τοῦ οἰκέτου, καὶ τὰ γέρα καὶ τὰ ἔργα.

Α Leoni papæ antiquæ Romæ fratri et comministro per omnia sanctissimo beatissimoque Nicephorus Dei misericordia episcopus Constantinopolitanus in Domino salutem.

Β Magnus revera omnique laude et admiratione dignus est, quicunque ejusmodi fidelis et prudens servus est, cufusmodi in sacris Evangelii parabolis describitur: talis enim a Domino super familia ejus constitutus, gregi sibi commisso, sermonem non supervacue, non prodige, non imprudenter, sed cum judicio ac pro egentium necessitate et utilitate dispensans, suisque conservis tritici mensuram opportuno tempore dispertiens, et singulis tandem commode certa cum proportione necessaria distribuens, non vulgarem apud dominum suum gratiam ac benevolentiam promeretur, promissæque beatitudinis bravium certe consequitur; enimvero in omnibus quorum procurator institutus est proficiens, promissisque obtinendis sedulo incumbens, ac fidem cum prudentia et dexteritate, nec non debitam curam sollicitudinemque ubique adhibens, suam erga dominum benevolentiam gratumque animum ergegie declarat. Quare cum neminem ex iis qui fidei suæ concrediti fuerunt deperdat, verum convenienti prudentia, sensumque sobrietate et diligentia, et sinceritate salutem, libertatemque uniuscujusque impigre promoveat, et ad eam impetrandam necessaria præsidia subministret, fit ut Dominico favore dignatus adventuque ejusdem clementer visitatus, tandem lætum illud evangelium audiat: Euge, serve bone et fidelis, quia in paucis fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini (Matth. xxv, 23). Hæc itaque fidelis illius servi et opera et præmia sunt.

A Summarium hujus epistolæ accuratissimum exhibet Ignatius Nicephori discipulus in ejus Vita die 13 Martii apud Henschen., cap. 4. HARDUNUS.

Β Græcum textum contulimus cum ms. cod. optimæ notæ bibliothecæ Seguierianæ, in plerisque correximus et illustravimus.

C Exstat apud Baronium, an. 811, vetus ejusdem epistolæ interpretatio, et quam ex codice ms. Virdunensi descriptam misit ad cum R. P. Fronto Ducæus S. J., qui etiam primus Græcum textum ab Hier. Commelino excusum versioni Peltanicæ e regione adjunxit.