Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

183-184

pari potentia, æquali regni majestate glorificatam : A ab omnibus aspectabilibus inaspectabilibusque creaturis cultam et adoratam.

Trium autem hypostaseon quas in Trinitate consideramus, alia est Pater, principio carens, nullam suæ existentiæ causam habens, neque enim aliunde est, sed a seipso, et in seipso habet esse. Alia rursumest Filius, qui principii expers non est, ex Patre enim est : Pater namque Filii principium et origo existit; quod si temporis initium spectes, æque Filius principio caret ac Pater : est enim temporum conditor, non subjectus tempori; inseparabili autem æternaque generatione ex Patre elucet, tanquam gloriæ illius splendor paternæque substantiæ character. Alia tandem est Spiritus sanctus, ex Patre nonnativitate, sed processione substantiam habens, eamdemque cum Patre et Filio æternitatem sortitus; æternus quidem, non tamen absque principio, ut qui a Patre procedat : est enim Pater ratione originis et illius quoque principium : verum ad tempus quod attinet, et ipse quoque principii expers est.

Unus igitur est Deus Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et unus Spiritus sanctus in quem omnia. Ex his tribus perfectis una perfectissima, imo secundum se absolutissima constat deitas; proprietatibus sane distinctivis ac personalibus hypostases inter se sunt distinctæ (quælibet namque personarum, etiam si propter essentiæ conjunctionem ab altera secerni non queat, proprietate tamen personali mentisque conceptu ab altera distinguitur, Deusque perfectus, hoc est omnibus deitatis proprietatibus ornata esse noscitur et creditur), at unum interim divinitate sunt omnes. Rursus licet simul conjunctæ tres sint, unus nihilominus adoratur Deus : obtinet hic enim trinitas secundum substantiam, unitas etiam secundum essentiam; atque ita contra insanam inordinatamque paganiææ vesaniæ confusionisque seditionem non polyarchia a nobis colitur, sed monarchia; monarchia autem non unius personæ circumscriptio, ne Judaicæ tenuitatis infantiæque imperfectionem ruditatemque inducamus, sed quam naturæ æqualitas, sententiæ concordia, motionis identitas, idemque singulorum nutus ad unum declarat. Hoc autem, secundum summum illum theologum Gregorium, in generabili natura locum habere non potest : unitas enim et cognatio deitatis in trinitate consideratæ nequaquam distrahitur, aut in partes secatur, ut fit in rebus creatis, dum supposita multiplicantur. Procul enim insana et furiosa Arii opinio et rabies a nobis facessat : est enim Trinitas secundum gloriam et æternitatem modis omnibus indivisa, nullaque ex parte abs esse alienata; neque ob id tamen divinæ personæ se mutuo permeant, hoc est, in se invicem transmutantur, sed harum quælibet indemutabilis manet et inconfusa et æterna; longe enim amandetur pellaturque insani stolidique Sabellii deceptoria confusio.

Veneror quoque et adoro incarnationis mysterium,

Tāv ēv Tριάδι θεωρουμένων, τὸ μὲν Πατὰρ ἄναρχος καὶ ἀναιτίως ὑπάρχων οὐ γὰρ ἔκ τενος, ἐν ἐαντῷ γὰρ τὸ εἶναι ἔχων. Τὸ δὲ Τίὸς καὶ οὐκ ἄναρχος, ἐκ τοῦ Πατρὸς γὰρ, ἀρχὴ γὰρ Τίοῦ Πατὰρ, ὡς αἶταν· εἰ δὲ τὴν ἀπὸ χρόνου λαμβάνοις ἀρχὴν, καὶ ἄναρχος· ποιητὴς γὰρ χρόνων, οὐχ ὑπὸ χρόνον· γεννητῶς μὲν, ἀϊδίως δὲ καὶ ἀδιαστάτως ἐκλάψας τῷ Πατρὶ, ὡς ἀπαὑγασμα [ἀπαὑγασμα] τῆς δόξης καὶ τῆς πατρικῆς χαρακτὴρ ὑποστάσεως. Τὸ δὲ Πνεῦμα ἄγιον ἐκ τοῦ Πατρὸς τὴν ὑπαρξῖν ἔχον, οὐ γεννητῶς μὲν, ἀλλ' ἐκπορευτῶς, ἀϊδίως Πατρὶ καὶ Τίῷ συνθιωρούμενον, οὐκ ἄναρχον μὲν διὰ τὴν ἐκ τοῦ Πατρὸς ἐκπόρευσιν· ἀρχὴ γὰρ καὶ αὐτοῦ ὁ Πατὴρ κατὰ τὸν τοῦ αἰτίου λόγον, ἄναρχον δὲ καὶ αὐτὸ κατὰ χρόνον.

Εἴς οὖν Θεὸς ὁ Πατὴρ ἔς οὖ τὰ πάντα, καὶ εἴς κύριος· Ἰησοῦς Χριστὸς δὲ οὖ τὰ πάντα, καὶ ἐν Πνεῦμα ἄγιον ἐν ῷ τὰ πάντα. Ἐκ τῶν τριῶν τελείων ἐν ὑπερτελές καὶ προτελείον ἡ θεότης· τοῖς μὲν ἀφοριστικοῖς καὶ προσωπικοῖς ἰδιώμασι καὶ ἀλλὴλοις διαφέροντα· ἔκαστον γὰρ τούτων, τῶν φύσει ἀχωρίστων διὰ τὸ συναφές τῆς οὐσίας, ἡνίκα ταῖς τοῦ νοῦ ἐπιβολαῖς μερίζεται, Θεὸς ὁμολογεῖται παρ' ἡμῶν, καὶ πιστεύεται, πάντων πληρέστατον ὑπάρχον τῶν τῆς θεότητος ἰδιωμάτων. Καὶ τὰ τρία ἀλλὴλοις συναπτόμενα, εἴς Θεὸς παρ' ἡμῖν προσκυνεῖται, τριαδικῶς μὲν κατὰ τὴν ὑπὸστασιν, μοναδικῶς δὲ κατὰ τὴν οὐσίαν, καὶ μοναρχία παρ' ἡμῖν τὸ τιμώμενον, οὐ πολυαρχία διὰ τὸ ἄτακτον καὶ στασιῶδες τῆς Ἑλληνικῆς ἐμβρονησίας καὶ συγχύσεως· μοναρχία δὲ, οὐχ ἡ ἐνὸς προσώπου περιγραφὴ [ἦν ἐν πρισώπων περιγραφῇ], διὰ τὸ ἀτελές καὶ στοιχειῶδες τῆς Ἰουδαϊκῆς πνείας καὶ νηπιότητος, ἀλλ' ἦν φύσεως ὁμοτιμία, καὶ γνώμης σύμπνοια, καὶ ταυτότης κινήσεως δείκνυσιν, καὶ πρὸς τὸ ἐν ἡ τῶν ἐξ αὐτοῦ σύννευσις, ὅπερ ἐπὶ τῆς γεννητῆς φύσεως ἀμήχανον, ἦ φησιν ὀμέγας ἐν θεολόγοις Γρηγόριος, καὶ οὐδὲν τὸ συνημμένον καὶ συμφυές τῆς ἐν τριάδι θεωρουμένης θεότητος διατέμνεται. Ἀλλοτριούσθω γὰρ ἡμῶν, καὶ ἀποτεμνέσθω ἡ τοῦ μανιώδους Ἀρείου κακοδοξία καὶ λύσσα· ἀδιαίρετος γὰρ ἡ αὐτὴ Τριάς, δόξῃ καὶ ἀϊδιότητι μὴ μεριζομένη μηδὲ ἀπαλλοτριουμένη, οὖτε τῶν θεαρχικῶν ὑποστάσεων μεταπιπτουσῶν καὶ περιχωρουσῶν εἰς ἀλλὴλος, ἀλλ' ἐφ' ἐκάστης τούτων ἀμεταπτώτου καὶ ἀσυγχύτου φυλαττομένης τῆς ἀϊδιότητος, πόρῥω γὰρ ἀποπεμπέσθω καὶ ἀπελαυνέσθω ἡ τοῦ ματαιόφρονος Σαβελλίου ἀπατετικὴ σύγχυσις.

Σέβω δὲ καὶ προσκυνῶ τὸ πρὸ πάντων τῶν αἰώνων