Psychology: Empirical and Rational

by Michael Maher

p. 313

hendimus per sensum et imaginationem, et ideo necesse est, ad hoc quod intellectus actu intelligat suum objectum proprium, quod convertat se ad phantasmata ut speculetur naturam universalem in particulari existentem (1, q. 84, a. 7.) :

Phantasmata et illuminantur ab intellectu agente, et iterum ab eis per virtutem intellectus agentis species intelligibiles abstrahuntur; illuminantur quidem, quia sicut pars sensitiva ex conjunctione ad intellectum efficitur virtuosior, ita phantasmata ex virtute intellectus agentis redduntur habilia, ut ab eis intentiones intelligibiles abstrahuntur; abstrahit autem intellectus agens species intelligibiles a phantasmatibus, in quantum per virtutem intellectus agentis accipere possumus in nostra consideratione naturas specierum sine individualibus conditionibus secundum quarum similitudines intellectus informatur. (1, q. 85, a. 1, ad 4.)

4. Necessitas ponendi intellectum possibilem in nobis fuit propter hoc, quod nos invenimur quandoque intelligentes in potentia, et non in actu. Unde oportet esse quandam virtutem, quæ sit in potentia ad intelligibilia ante ipsum intelligere, sed reducitur in actum eorum cum sit sciens, et ulterius cum sit considerans. Et hæc virtus vocatur intellectus possibilis. (1, q. 54, a. 4.)

5. Quicumque autem intelligit, ex hoc ipso, quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectæ, ex vi intellectiva proveniens, et ex ejus notitia procedens. Quam quidem conceptionem vox significat et dicitur verbum cordis significatum verbo vocis. (1, q. 27, a. 1.)

Species intelligibilis non est objectum in quod feratur cognitio. . . . Dicenda est species intelligibilis se habere ad intellectum, ut quo intellectus intelligit. . . . Sed quia intellectus supra seipsum reflectitur, secundum eandem reflexionem intelligit et suum intelligere et speciem, qua intelligit; et sic species intellecta est secundario id quod intelligitur; sed id, quod intelligitur primo, est res, cujus species intelligibilis est similitudo. (1, q. 85, a. 2.)

Readings.—The most complete treatment of the whole subject is to be found in Peillaube's Théorie des Concepts, Existence, Origine, Valeur. Piat's L'Intellect Actif and L'Idée contain valuable matter; the latter work largely repeats the former. Mercier's Psychologie, pp. 300—350, is good. Cf. Liberatore On Universals (Trans.), Op. II., and Psychologia, c. iv. art. 6, and Boedder, Psychologia, c. iii.