Saint Thomas of Aquin and ideology : a discourse read to the Accademia Roman, 18th August, 1870
by Ferré, Pietro Maria, 1815-1886
p. 16
“for arriving at truths heretofore unknown. Wherefore, “as the physician is said to cause health to the sick “through the action of nature, even so one man is “said to produce knowledge in another through the “action of the natural reason of the latter. This is “what is meant by teaching; consequently, a man “may justly be called the teacher of another. Ac- “cordingly, Aristotle says that demonstration is a “syllogism producing knowledge.”
Scientia ergo præexistit in addiscente in potentia non pure passiva, sed activa; alias homo non posset per se ipsum acquirere scientiam. Sicut ergo aliquis dupliciter sanatur, uno modo per operationem naturæ tantum, alio modo a natura cum adminiculo medicinæ: ita etiam est duplex modus acquirendi scientiam; unus, quando naturalis ratio per se ipsam devenit in cognitionem ignotorum; et hic modus dicitur inventio: alius quando rationi naturali aliquis exterius adminiculatur, et hic modus dicitur disciplina. In his autem quæ fiunt a natura et arte, eodem modo operatur ars, et per eadem media, quibus et natura. Sicut enim natura in eo qui ex frigida causa laborat, calefaciendo induceret sanitatem, ita et medicus; unde et ars dicitur imitari naturam. Similiter etiam contingit in scientiæ acquisitione, quod eodem modo docens alium ad scientiam ignotorum deducit sicuti aliquis inveniendo deducit se ipsum in cognitionem ignoti. Processus autem rationis pervenientis ad cognitionem ignoti in inveniendo est ut principia communia per se nota applicet ad determinatas materias, et inde procedat in aliquas particulares conclusiones, et ex his in alias; unde et secundum hoc unus alium docere dicitur, quod istum discursum rationis, quem in se facit ratione naturali, alteri exponit per signa; et sic ratio naturalis discipuli, per hujus-modi sibi proposita, sicut per quædam instrumenta, pervenit