The Teleology of St. Thomas
by Edward A. Pace in The New Scholasticism, Vol. 1, No. 3 · July–September 1927
p. 225
secundum modum formae sit modus operationis consequentis formam. Forma igitur quae non est ab ipso agente per formam, causat operationem cujus agens non est dominus. Si qua vero fuerit forma quae sit ab eo qui per ipsam operatur, etiam consequentis operationis dominium habebit. Formae autem naturales, ex quibus sequuntur motus et operationes naturales, non sunt ab his quorum sunt formae, sed ab exterioribus agentibus totaliter, quum per formam naturalem unumquodque habeat esse in sua natura; nihil autem potest sibi esse causa essendi; et ideo quae moventur naturaliter, non movent seipsa; non enim grave movet seipsum deorsum, sed generans quod dedit ei formam. In animalibus etiam brutis, Formae sensatae vel imaginatae moventes non sunt adinventae ab ipsis animalibus brutis, sed sunt receptae in eis ab exterioribus sensibilibus quae in sensum agunt, et dijudicatae per naturalem aestimationem; unde, licet quodammodo dicantur movere seipsa, in quantum eorum una pars est movens et alia est mota, tamen ipsum movere non est eis ex seipsis, sed partim ex exterioribus sensatis et partim a natura; in quantum enim appetitus movet membra, dicuntur seipsa movere, quod habent supra inanimata et plantas; in quantum vero ipsum appetere sequitur de necessitate in eis ex formis acceptis per sensum et judicium naturalis aestimationis, non sibi sunt causa quod moveantur; unde non habent dominium sui actus. Forma autem intellecta, per quam substantia intellectualis operatur, est ab ipso intellectu, utpote per ipsum concepta et quodammodo excogitata, ut patet de forma artis quam artifex concipit et excogitat, et per eam operatur. Substantiae igitur intellectuales seipsas agunt ad operandum, ut habentes suae operationis dominium; habent igitur voluntatem."
In view of the foregoing, the characteristics of the end as St. Thomas conceives it may readily be summarized. It is, or is thought to be, possible of attainment by the agent. It is in conformity with the agent's nature and it supplies, or appears to supply, a want of that nature. Hence it calls into activity and directs upon a determinate object the appetitive powers, rational or other, which exist in the agent.
The response of these powers is the central feature in the
Contra Gentiles, II, 47.