Some Unknown Writings of the Early Scholastic Period

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 1 · January–March 1930

p. 19

reclamante, transgressor est legis. Unde sic: In veteri testamento omne servile opus prohibitum fuit. Et omne peccatum est servile opus. Ergo omne peccatum prohibitum est. . . .

Solutio: Circa propositam questionem duplex doctorum reperitur opinio. M[agister] Mauritius dicit, quod omne peccatum prohibitum est. Distinguit tamen inter prohibitionem et prohibitionem, quia alia est prohibitio venialis, alia mortalis peccati, nec omnis transgressio constituit aliquem reum mortis eterne. Et premisse auctoritates omnes pro eo locuntur.

M[agister] P[etrus] Lomb[ardus] dicebat, quia non omne peccatum prohibitum est. Et auctoritates supradictas omnes determinabat.

Illam vero, qua dicitur "omne peccatum transgressio est" sic determino: scilicet consilii vel exhortationis, quia et lex suas exhortationes habet.

Illam vero in epistola Johannis, qua dicitur: "hec autem scribo vobis" et omni, "ut non peccetis" mortaliter.

Has et similes, ubicumque reperte fuerint, hoc modo expone. Illa I(?) auctoritas: omne peccatum iniquitas est, id est omne est non equitas, quia veniale, ubi proprie accipiatur, iniquitas non potest dici, cum iniquitas sit digna accusatione divina et dampnatione eterna. Et quod sic exponenda sit, videtur glossa velle super illum locum: hoc, scilicet omne peccatum anomia est, quod sonat idem quod sine lege. Verum enim est, quod veniale peccatum sine lege fit. Non enim dixit omne antinomiam esse, quod idem est quod contra legem, cum veniale non fuit contra legem, sed sine lege.

Thus we receive a welcome elucidation as to the way the question was dealt with at the time of the Lombard, whether venial sin offended against a commandment.

Question 100: Sancti per passiones et tribulationes, quas patiuntur pro Domino, merentur vitam eternam. Ergo passiones huius temporis sunt condigne vite eterne vel futura gloria(!).

M[agister] Mau[ritius] in huius oppositionis determinatione ait: "non sunt condigne passiones" etc., quia hoc solum habent ex gratia Dei, quod per passiones huiusmodi momentaneas recipiunt gloriam Dei. Nam iste passiones, licet difficiles, in brevi transeunt. Illa vero gloria ineffabili cum gaudio in eternum durabit. Preterea, si has et illas com-

Fol. 25v.