Some Unknown Writings of the Early Scholastic Period
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 1 · January–March 1930
p. 5
Solutio: Magister Adam dicit, quod proprietas, qua Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, personalis est, ut personalis notet plures personas, non unam, sumptum a plurali, non a singulari, distinctivum duarum personarum a tertia, non unius persone a qualibet alia. Vel personalis unam vel plures personas significat equivoce, sicut taurina vestigia teste Prisciano tauri vel taurorum, et coloratum effectum colore vel coloribus.
Sed contra eum sic: Et illa proprietate vel aliqua persona est persona nec alique persone sunt persone nec persona. Ergo ipsa non est personalis. Exemplum primi argumenti: Ea distinguitur persona a persona. Ergo ea aliqua persona est persona, vel alique persone sunt persone. Proprietatum, que circa divinam naturam attenduntur, quedam est notio, quedam distinctio, quedam caractum(!), quedam ypostasis, quedam relatio. Notio est illa, qua divina substantia discernitur ab aliis substantiis scilicet creaturis; sed communis est toti Trinitati, ut illa, que notatur hoc termino divina vel hoc termino eterna. Tota enim Trinitas est Deus, tota eterna. Distinctio est illa proprietas, qua due distinguntur a tertia, ut ea, qua Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, qua ipsi spirant Spiritum Sanctum; et ut ea, qua Pater et Spiritus Sanctus distinguntur a Filio, que appellatur innascibilitas.
Sancti tamen dicunt, quod V sunt proprietates, quarum nomina sunt IIII-or, vel habent(?); quinta sine nomine est: paternitas, filiatio, processio, innascibilitas. Unde peccant illi, qui quintam appellant spirationem.
Nec concedit Magister Adam et dicit non concedere magistrum Petrum, quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, sed Spiritus Sanctus spirat. Unde invenitur: "Spiritus Sanctus ubi vult spirat" et ab utroque spirans flamma(?).
Tamen magister Petrus glosat: spirans spiratum.
Of this discussion no trace remains in the Sentences of the Lombard.
The words "magister Petrus" can only signify, apparently, Peter Lombard, even if the quotation cannot be verified in his Sentences. Comp. I. dist. 15, c. 1, no. 125. and I. dist. 29, c. 4. no. 260 (Quaracchi (1916), 95, 186 f) Peter Abelard is practically out of the question, although he says: "Quippe quomodo apertius quam insufflando docere potuerit Spiritum Sanctum ex se quoque procedere? Praesertim cum Spiritum quasi spiramen a spirando dictum esse constet et iuxta propriam significationem Spiritus Sanctus hoc loco, ut dictum est, sonet procedens. Unde necesse est ut cuiuscumque Spiritus esse dicatur, vel ab eo mitti vel ab ipso procedere concedatur." (Theologia christiana. L. 4-P. L. 178, 1304.)