The Cambridge Manuscript of the Questiones of Stephen Langton

by Alys L. Gregory in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930

p. 201

quium seruitii; tamen cum queritur: Vtrum aliquis ex condigno mereatur uitam eternam, solet ad probandum induci illud de promissione dei, sed non sufficit. Item ubi quis meretur penam eternam, addictus est diabolo obsequio seruitutis, et ita ubicunque est stricte meritum est addictio obsequii seruitutis; sed ille qui est extra caritatem non est addictus domino obsequii seruitute, et ideo nullum bonum stricte meretur a deo, quia ubi est stricte meritum, collatio est de iustitia inter meritum et premium, uel inter fundamentum meriti et premium; deus tamen de benignitate sua bona opera extra caritatem facta ita remunerat ac si essent stricte meritoria, nullus ergo extra caritatem meretur stricte aliquod bonum a deo, nec mereri potest in illo statu. Item nec ille qui est in caritate potest stricte mereri aliquod bonum temporale, non enim bonum temporale sed spirituale appell[at] remissionem culpe uel pene. Idem autem non potest mereri quia adeo excellens est caritas quod dedignatur suum meritum subsistere in adiectiuis, immo querit substantiua ne in adiectiuis finis meriti ab infirmis constituatur. Preterea ubicunque aliquis preter uitam eternam meretur aliquid stricte ubi est maius meritum et maius premium. Sed sepe uidimus quod plura et maiora bona temporalia conferuntur ei que pauciora et minora bona opera facit. // Item ubicunque est stricte meritum iniuste agitur cum homine, nisi illud quod meretur uel equiualens uel maius alioquin reddatur ei, dummodo a merito non cadat; et ita his rationibus patet, quod nullus stricte meretur aliquod bonum temporale uel gratie augmentum. // Item dicitur: deus iustus, id est, retribuens meritis ex efficatia ipsorum, et sic est iustus dando bene operanti uitam eternam, et infligendo male operanti gehennam. . . .

Turning to the notes added in the margins to the text of Ca by the corrector, it seems unlikely that the scribe of Ca, who

Omitted by A at this point, but it appears instead after dei.

A ideo.

A fecit.

A f. 228d.

End of interpolated passage.

A operandi.