La Somme théologique d'Alexandre de Halès est-elle authentique?
by M. Gorce in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 1 · January–March 1931
p. 36
Nam si de duobus doctoribus principalibus hoc possumus dicere, de aliis nulla vis est. Necessarium quidem est hoc doceri, quia totus error studii sævit per occasionem istorum duorum, quamvis funt excusabiles, quia alii faciunt sibi occasionem per istos, qui nesciunt conditiones illorum. Unus autem illorum duorum est mortuus, alius vivit, qui mortuus est fuit bonus homo, et dives et archidiaconus magnus et magister in theologia sui temporis. Nam quum intravit ordinem Fratrum Minorum fuit Deo maximus Minor, non solum propter suas conditiones laudabiles, sed propter hoc. Novus fuit ordo Minorum et neglectus mundo illis temporibus, et ille ædificavit mundum et ordinem exaltavit. Ex suo ingressu fratres et alii exaltaverunt in cœlum, et ei dederunt auctoritatem totius studii, et ADSCRIPSERUNT EI MAGNAM SUMMAM ILLAM, QUAE PLUS EST QUAM PONDUS UNIUS EQUI, QUAM IPSE NON FECIT SED ALII. ET TAMEN PROPTER REVERENTIAM ASCRIPTA FUIT, ET VOCATUR SUMMA FRATRIS ALEXANDRI. Et si ipse eam fecisset vel magnam partem, tamen non legit naturalia, nec methaphisica, nec audivit ea, quia non fuerunt libri principales harum scientiarum, nec commentarii translati quando rexit in artibus. Et diu postea fuerunt excommunicati et suspensi Parisiis, ubi ipse studuit. Unde citius ordinem intravit antequam fuerunt hi libri semel perlecti. Istud motum est per ejus ingressum in ordinem, et per dispersionem Universitatis Parisiensis (parum); nam usque ad eum fuerunt libri prohibiti, et usque quo rediit Universitas, post quem rediturum ipse intravit religionem, jam senex et magister in theologia. Unde, ut breviter dicam, ipsi ignoravit has scientias nunc vulgatas, scilicet naturalem philosophiam et methaphisicam, in quibus est tota gloria studii modernorum. Sed sine illis logica sciri non potest, ut patet
"principaliter," E. Charles, p. 353-354.
"venit."
"in studio theologiæ."
"unde."
"de eo maximus rumor."
"propter quod novus fuit."
"ei."
"ipse fecisset."
"metaphisicalia."
"se erexit."
"Universitatis. Parum noti usque ad eam fuerunt libri philosophorum et usque."
"introivit."
"non."
"dicatur."
"; et."