The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments

by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931

p. 146

populus ab omni operatione quiesceret. Sed vera requies in unitate est, dividi quippe unum non potest; ubi enim scissura divisionis est vera requies non est. Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, ut fiant centum quinquaginta tres. Quia ergo omnis nostra operatio in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, decem et septem ter ducimus ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est cum ipsam iam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi si centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem ergo Domini missum rete dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives superne patrie designarent.

It would be a great satisfaction to hold St. Gregory responsible for this gem. Remembering, however, that he is one of the first Western compilers (and one who is far from the caliber of Isidore of Seville or of the Venerable Bede), we must not be too surprised to find that he had clipped the whole idea from one of St. Augustine's Sermons:

Iam ergo de numero centum quinquaginta trium piscium quid opus est eadem retexere? Nostis illa. A decem et septem nascitur numerus crescens. Incipe ab uno, perveni ad decem et septem, ut omnes addas: id est unum addas ad duos, et fiant tres, addas tres, et fiant sex, addas quatuor et fiant decem. Sic omnes adde usque ad decem et septem, et pervenis ad centum quinquaginta tres. Tota ergo intentio nostra esse non debet nisi quid sibi volunt decem et septem; ibi est enim fundamentum centum quinquaginta trium. Quid sibi volunt decem et septem? In Lege agnosce decem; decem precepta data sunt prima, Decalogus dicitur scriptus in tabulis digito Dei. In decem agnosce Legem, in septem agnosce Spiritum Sanctum, septenario enim numero commendatur Spiritus sanctus.

It is true that I give an extreme, but by no means isolated example of this type of reasoning. Each number had its meaning, and arguments were based thereupon. St. Thomas himself, though with great reserve, is not beyond using this hidden sense

P. L. xxxviii, 1170. Sermo ccli, cap. vi.