Mediaeval Latin Versions of the Parva Naturalia

by George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 4 · October–December 1931

p. 310

I give a specimen of the first treatise. The variants are much more numerous than the marginal glosses suggest. They are very frequent in the de respiratione. Having no intention of editing the text, I restrict myself to a paleographical copy.

VIENNA, NATIONALBIBLIOTHEK, MS 2438, FOL. 128

De iuventute autem et senectute, vita et morte, dicendum est nunc; similiter autem et de respiracione necessarium est fortassis causas dicere. Quibusdam enim animalium propter hoc accidit vivere et non vivere. Quoniam autem de anima in aliis determinatum est et patens est quod non sit possible esse corpus subjectum ipsius, sed quod in quadam insit corporis parte manifestum est, et non in hac aliqua habentium potentiam in partibus. Quas quidem igitur alias anime partes aut potentias qualiter forte oportet vocare dimitatur nunc. Quecumque autem animalia dicuntur, et vivere in animalibus quidem utrumque et quod est animal esse et vivere, necesse est unam omne (sic) eandem esse partem secundum quod vivit, et secundum quod notamus ipsum animal.

Animal quidem enim impossibile est non vivere; secundum autem quod vivit sic animal esse non necessarium est; plante enim vivunt quidem, non autem habent sensum. In eo enim quod est sentire animal a non animali determinamus. Numero quidem igitur necesse est unam esse, et hanc eandem partem, esse autem plures et alteras, non enim idem est animali esse et vivere. Quoniam igitur propriis sensibilibus instrumentis unum commune est sensibile instrumentum, in quod qui sunt secundum actum sensus necesse est occurrere. Hoc autem utique erit medium eius quod ante notatur et re[tro], ante quidem enim dicitur in quo est nobis sensus, retro autem oppositum.

Adhuc autem diviso corpore, animalium quidem omnium est sursum et deorsum, omnia enim habent sursum et deorsum. Quare et plante manifestum est quod habeant vegetativum principium utique in medio earum. Secundum quidem enim id quod est sursum ad id quod continet totum. Deorsum autem est secundum quod superfluitatem relaxat primam.

Habet autem se e contrario plantis hoc et animalibus. Homini enim propter rectitudinem maxime inest hoc animalium habere partem sur-

Latin translation of Aristotle's Poetics, a text which was supposedly unknown to the Latins.