De Differentia Rhetoricae, Ethicae et Politicae

by Gerardo Bruni in The New Scholasticism, Vol. 6, No. 1 · January–March 1932

p. 11

ethicam habetur quid sit bonum magis in generali; per politicam vero, magis in speciali. Sunt ergo, tam ethica, quam politica, de actibus humanis; sed non eodem modo, ut patet per habita.

* * *

Verum, quia inter legistas vos esse dicitis, ut legistis satisfacere valeatis, quantum [compre]hendere possum de legibus, aliqua dicam.

Non credo quod subiectum in legibus sint leges, nec subiectum in decretalibus sint decretales, ut quidam dicere voluerunt. Sic enim perfacile esset omnium assignare subiectum, dicendo quod in logicalibus [subiectum] sunt logicalia; et in naturalibus, naturalia. Oportet ergo subtilius investigare subiectum. Credo enim quod in legibus subiectum sint actus humani de quibus tanquam per proprias passiones probant, quid iustum et quid iniustum. Leges, ergo, subalternantur morali philosophia, cum tota philosophia moralis de actibus humanis existat [et] inter ceteras partes philosophie moralis, lege plus conveniunt cum politica. Dictum est enim quod leges imponere pertinet ad politicam. Politica enim in duas partes dividitur: in legum positivam, et in legum conservativam, ut videtur Philosophus velle in VI Ethicorum. Considerare ergo de legibus spectat ad eos quos vocamus legistas et etiam ad politicam, sed non eodem modo. Politica, enim, leges

patet lacking in N.

M. per habitam.

M., N., R. and ed. vos dicitis esse.

W. apprehendere.

M., N., R. and ed. nec quod.

M., N., R. and ed. facile.

Lacking in W., N. and ed.

Lacking in W.

N. and ed. ad politicam pertinet.

See II, 71, 5-10 (Didot).

N. and ed. pertinet.

R. ad politicos.