De Differentia Rhetoricae, Ethicae et Politicae

by Gerardo Bruni in The New Scholasticism, Vol. 6, No. 1 · January–March 1932

p. 6

muniter quodammodo est cognoscere, et nullius scientie determinate. Sed, si sic dicimus, quod credimus bene dicendum, consurgit quedam dubitatio; nam rethorica videtur quasi media inter scientias morales et rationales; videtur enim composita ex utroque negotio, videlicet, dyalectico et politico. Nam, ut dicitur primo Rethoricorum, contingit rethoricam, velut ad natam partem, quandam dyalectice esse et negocii quod est circa mores. Si ergo hec duo comprehendit rethorica, quare magis est quedam dyalectica quam quedam politica et quare magis assentiendum est Philosopho qui collocat eam sub dyalectica, quam Tullio, qui videtur eam collocasse sub politica.

Dicendum quod scientia denominatur ab eo cuius notitiam tradat; et, quia rethorica tradit notitiam quorundam communium, et non directe tradit notitiam moralis negocii, ideo dicitur esse indeterminati generis et esse quedam dyalectica, et non dicitur esse quedam politica. Sicut enim temptativa applicat quedam communia ad propria, et arguit circa scientias speciales, ut circa geometriam per quedam communia, propter quod videtur esse composita ex utroque negocio, videlicet ex dyalectico et geometrico, tamen quia de geometria et de aliis specialibus scientiis, non directe temptativa tradit notitiam, et temptator, secundum quod hujusmodi ignorat propria, sed solum novit communia, temptativa vero non est

N. and ed. quodammodo est cognoscere.

N., M. and ed. videtur enim esse composita.

M. sciliscet ex dyalectico et politico.

See I, 313, 46; 318, 46 (Didot).

contingit lacking in R.

comprehendit. R. has apprehendit.

M., N., R. and ed. tradit.

esse lacking in N.

et lacking in R.

See Aegidius Rhet. I. 1, d. 4; Elenc. lib. I. c. 8, lect. 3.

quedam lacking in M., R. and ed.

M. sciliscet.

M. scientiis specialibus.

M. temptativa.