The De Anima of Robert Grosseteste

by S. Harrison Thomson in The New Scholasticism, Vol. 7, No. 3 · July–September 1933

p. 219

Philosophie. Si habent naturam aut unitate aut non. Si non ergo sunt prime materie quarum neutra reducitur ad aliam. Et hoc est expresse contra Aristotelem. Si unitate et sciencia naturalis illam materiam non considerat ergo diminutive considerat, aut si non diminutive considerat illam considerat. Et si hoc, substancias separatas incorporeas cuius est hec materia habet considerare. Et ita consideracio sciencie naturalis non staret solummodo in corporibus nec in eorum principiis.

Solucio. Adhuc si natura est principium motus et quietis corpora naturalia sunt in quibus contingit inesse et motum et quietem et sola talia. Cum ergo in corporibus celestibus non contingat quietem esse ad minus secundum Aristotelem corpora celestia corpora naturalia non sunt, et si hec sciencia naturalis de talibus corporibus non habet considerare.

Ad primum dicendum quod in VIII° Phisicorum consideratur de motore primo ut motor est et sicut potest phisicus de (f. 20 ) motore primo considerare cum ipsius sit considerare de omni motu. De substancia autem primi motoris tantum potest primus (add. in marg.) phisicus considerare. Et sic diversimode considerat Aristoteles de motore primo in VIII° Prime Philosophie et in VIII Phisicorum.

Solucio. Ad aliud dicendum quod sciencia naturalis considerat scienciam materie prime que in omnibus causatis est. Ipsam tamen in omnibus causatis non potest pertractare, nec tamen diminuta, est, licet non tantum possit quantum prima philosophia.

Solucio. Ad ultimum dicendum quod stricte sumendo naturam sola corpora in quibus contingit esse vicissim motum et quietem sunt naturalia coniungendo. Omnia corpora tam celestia quam inferiora naturalia sunt.

It is quite within the range of possibility that this short section is the beginning of a separate treatise, a commentary on the De Celo et Mundo of Aristotle. The incipit Summa cognicionis nature is that of the Arab-Latin version of the De Celo. The considerable difference in subject-matter from that of the preceding sections is quite obvious. The fact that

Commentaria Averrois in Opera Aristotelis (Venice, 1550-1552), Vol. VIII, f. 146 ff. (in 1071 , Book A, 6).

Phys. VIII (258 -259 ).

This must be a mistake for Bk. XI. Bk. VIII is concerned with Potency and Actuality.