Vingt-deux questions inédites d'Albert le Grand dans un manuscrit à l'usage de S. Thomas d'Aquin
by F. M. Henquinet in The New Scholasticism, Vol. 9, No. 4 · October–December 1935
p. 303
privaretur oculus, potentia visiva non posset producere actum videndi propter indispositionem organi et secundum quod huiusmodi lux certificatur, confortatur virtus visiva in suo actu. Extrinsecum vero medians est lux que est in circumferente (T medio) aere faciens colores actu visibiles, et per medium (V + quidem) quod est ex parte videntis utroque modo dictum non fit distinctio in cognitione rei, quia sub eadem luce videtur homo et lapis et aliud quodcumque visibile (T om. a. q. v.). Sed medium ex parte rei vise determinat cognitionem rei, cum unumquodque sub propria specie videatur.
Similiter etiam in intellectuali (T intelligibili) visione naturali medium ex parte rei vise est species (V + ipsa) recepta in intellectu possibili, per quam habetur propria et determinata cognitio alicuius rei. Medium vero ex parte videntis est lumen intellectus agentis habens virtutem lucis intrinsece et extrinsece, quia et intelligibilia (V intelligentia) in potentia facit (T sicut) intelligibilia in actu et illustrat intellectum possibilem confortans ipsum in sua visione, et hoc (T licet) lumine non determinatur cognitio alicuius cum sit commune ad intelligibilia.
Sed quia sunt quedam intelligibilia ad que non potest cognitio naturalis, ideo infunditur anime aliud lumen fortius quo roboratur intellectus ad illa percipienda, et hoc est lumen fidei quod non determinat aliquod creditum, sed assentiendum esse (T om) prime veritati super omnia in quocumque convenit (V convincit) intellectui (V intellectum). Sed speciales articuli determinant fidem ad hoc vel illud creditum velut medium ex parte rei vise. Sed quia hoc lumen non adhuc sufficienter confortat intellectum ad visionem (V divisionem) divine essentie sine medio specierum, quia in ipso videtur Deus (T om) per speculum creaturarum et enigma scripturarum, ideo superadditur aliud lumen scilicet (V om) glorie, confortans intellectum ut ipsam divinam essentiam videre possit sine aliqua specie mediante. Sed ipsa divina essentia determinabit suiipsius cognitionem, et tale lumen vocat Dionisius theofaniam, que (V quod) est medium in (T om) visione patrie, non sicut species emanans in (V om) intellectum a Deo in qua ut obiecto accipiatur eius cognitio, sed sicut medium confortans videntem. Non enim exigitur aliqua lux extrinseca, cum ipsum visibile sit vera et summa lux que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
Aucun endroit de l'œuvre éditée d'Albert ne ressemble autant à cette exposition que celle du Ier livre des Sentences, d. 1, B, a. 15 (Borgnet t. 25, 37):
Ad hoc quod ulterius quaeritur de theophania, dicimus quod sicut in