Vingt-deux questions inédites d'Albert le Grand dans un manuscrit à l'usage de S. Thomas d'Aquin
by F. M. Henquinet in The New Scholasticism, Vol. 9, No. 4 · October–December 1935
p. 310
Circa primum queruntur quinque. Primum est quae sit gulae definitio; 2m est utrum gula sit carnale vitium; 3m est, utrum gula sit circa delectabile gustui, in quantum est gustus, vel in quantum est quidam tactus; 4m est utrum omnis motus gulae sit peccatum; 5m, utrum gula sit capitale vitium.
Ad primum sic proceditur et videtur quod definitio Hugonis de S. Victore: gula est immoderatus appetitus edendi, sit incompetens. Gula enim non solum committitur circa quantitatem cibi, sicut dicit, sed etiam circa alia, ut quando nimis studiose vel ardenter quaeritur; immoderatio autem dicit excessum quantitatis; ergo non complectitur rationem gulae.
Item, ea quorum conceptio est cum materia, debet in eorum definitione poni materia, ut dicit Philosophus, cuiusmodi sunt omnia naturalia; sed gula habet determinatam materiam; cum ergo materia non ponitur in definitione eius, videtur esse incompetens.
Sed videtur . . .
Item, . . .
Item, Gregorius
Item, nihil . . .
Item, peccatum . . .
Item, sicut dicit Gregorius . . .
Item, in definitione perfecta non sufficit dicere quid est nisi dicatur propter quid, ut dicit Philosophus in libro Posteriorum; sed in dicta definitione non dicitur propter quid sit immoderatus appetitus; ergo
et primo quid sit.
Hugo de S. Victore: gula est immoderatus (actus) appetitus edendi. Sed videtur hec diffinitio incompetens quia secundum Gregorium, gula non solum committitur circa quantitatem cibi, sed etiam circa plura alia; immoderatio autem dicit solum excessum in quantitate.
Ad idem est: Ea quorum conceptio est cum materia, debet in eorum diffinitione poni materia, ut dicit Philosophus;
sed gula habet determinatam materiam; ergo etc.
Sed videtur . . .
Item . . .
Ad idem, Gregorius . . .
Ad idem, nihil . . .
Ad idem, peccatum . . .
Item, Gregorius dicit . . .
Item, in definitione perfecta non sufficit dicere quid est, sed propter quid secundum Philosophum;
sed in dicta definitione non dicitur propter quid;
ergo etc.