Vingt-deux questions inédites d'Albert le Grand dans un manuscrit à l'usage de S. Thomas d'Aquin
by F. M. Henquinet in The New Scholasticism, Vol. 9, No. 4 · October–December 1935
p. 318
f. 38ab: Questio est de conscientia et primo queritur quid sit . . . Solutio.—Dicimus quod conscientia multis modis sumitur. Quandoque enim dicitur conscientia ipsum conscitum et hoc modo sumitur Tim.: Charitas que est finis precepti de corde puro conscientia bona etc. glosa: in spe . . . Quandoque vero dicitur habitus quo disponitur quis ad consciendum et hoc modo dicitur lex et correptor anime. Quandoque vero dicitur actuale quoddam decretum rationis acceptum in universalibus iuris que sunt in sinderesi et hoc modo sumitur Rom. XIIII: Omne quod non est ex fide, peccatum est, glosa: id est quod est contra conscientiam. Non enim dicitur fides que est virtus, sed que est credulitas acquisita procedens ex vi aliquarum propositionum, sicut dicitur quod argumentum est ratio rei dubie faciens fidem. Et hoc modo sumitur ad presens conscientia secundam quod dicitur accusare vel excusare vel aggravare vel minuere peccatum. Non enim aggravare potest secundum quod est in habitu, sed secundum quod est in actu.
Unde dicimus quod conscientia, de qua loquimur, est actus quidam rationis. Cum enim in sinderesi sint universalia iuris, ut dicit Augustinus, non sufficit ad opus, quia cum operationes sint circa particularia, universalia sunt inperfectissima in operibus. Oportet igitur esse aliquam potentiam, qua accipiat aliquod particulare sub illis universalibus, et est hoc ratio superior vel inferior, secundum quod rationes particulares accipit ab eternis et humanis rebus. Sed adhuc non est sufficiens hec ad operandum nisi decernatur faciendum vel non faciendum. Oportet igitur ut ulterius applicetur huic particulari decretum sinderesis quod erat de non faciendo vel faciendo in universali, et hoc est actus rationis, quia sicut dicit Ysaac, ratio est faciens currere causam in causatum, ut accipiatur causa non solum in essendo set etiam in consequendo, et iste actus rationis dicitur conscientia. . . .
Ad ultimum dicendum quod, cum conscientia sit actus quidam rationis, ex eo quod sumit particulare operabile sub universali sinderesis et applicatur decretum sinderesis ad hoc particulare, non est inconveniens ut in ratione sit aliquis habitus acquisitus, quo est habitus ad talem actum, qui aliquando potest dici conscientia, sed equivoce; sed ex parte sinderesis est habitus naturalis.
“ Il est regrettable,” écrivait Dom Lottin en 1932, “ que S. Albert le Grand n’ait repris le sujet (de la conscience) ni dans
Dom O. Lottin, La valeur normative de la conscience morale . . . 421, note 21.