Thomas le Cistercien

by G. Théry in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 2 · April–June 1937

p. 113

spiritualem dulcedinem non tam blandimentis invitaverit, quam flagello facto de funiculis charitatis coegerit. Quis enim credat quod Origenis mella, Gregorii pigmenta, Bedae ordoramenta, beati Bernardi balsama, quorum multiplices non numerantur opes, in amurca litterae relinquatur saltem gutta spiritualis intelligentiae posteris exprimenda? Itaque "angustiae mihi sunt undique. Coarctor enim, et e duobus quod eligam ignoro." Si enim hoc egero, timeo confusionem insufficientiae. "Si autem non egero non effugiam," foveam inobedientiae. Me igitur ob reverentiam tam excellentis personae, exponens hominum ludibrio, attendensque illud Daniells: "Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia," cum Ruth Moabitides quae dicitur inspirata, in agro Booz, qui dicitur in fortitudine, in est in Scriptura Christi, qui Deus est fortis, post Originem et alios praefatos messores, spicas, id est sentencias palea litterae involutas satago colligere. Verum singulos versiculos ab integumento palae absolvo, brevi sive compendiosa expositione. Deinde enodatam sententiam, multiformi disponens distinctione; postmodum quasi argumentosa percurrens flosculos Scripturarum, quae exposita sunt et distincta, eorum roboro attestatione. Quae cum fuerit nostrae Noemi, quae dicitur pulchra, praesentata, scilicet desiderio tanti patris, etsi non sufficiant eius animan satiare, defectum tamen scribentis poterunt excusare: animan, inquam, pulchram quae tam speciosa forma est et suavis in deliciis sponsi, ut confidenter clamet: "Osculetur me osculo oris sui." (P.L., t. 206, col. 17.)

Or, ce Pierre Pontius est connu. Il gouverna l'Eglise de Clermont de 1170 à 1189 (Gams, Series episcoporum, p. 538).

Les Annales Cistercensium, Lyon, 1642, t. II, p. 532, cap. IV, s'expriment ainsi à ce sujet:

"Regebat interim Claravallem Beatus Pontius, signis, revelationibus, virtutibus, sed praecipue prudentia, zeloque, dignus plane successor Bernardi Patris. Verum cum fama Sanctitatis eius undequaque diffusa, exteris etiam in pretio esse inciperet; ad Ecclesiam Clarimontensem vocatus atque orphanos relinquere compulsus, quod diligebat, flios; tandem discessit, altiori candelabro superponendus. De hac Beati viri promotione, haec author Exordii magni scripta reliquit." Dum (Beatus Pontius) in Claravalle, vigilanti solicitudine gregi Domini superintenderet et in praelatione, Domini lucra, non sua quaereret: ne lucerna per Spiritus Sancti benignitatem accensa sub modio lateret; vocante Domino, totiusque Cleri et populi electione annuente, in Episcopum