Thomas le Cistercien

by G. Théry in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 2 · April–June 1937

p. 116

scripturarum, quae exposita sunt et distincta, eorum roboro attestatione.

Operis initium est: Vehementer obstupesco et ultra quam dici potest, admirari non desino, etc. Prodiit Parisiis typis Ascensii, anno 1521, Lugduni iterum anno 1571 et alibi saapius. Vide Sixtum Senensem in bibliotheca sancta, Seguinum supra et alios apud illud. Scripsit Thomas circa annum 1200. Extat hoc opus in Cantica, M. S. in pergameno, in monasterio Parcensi ordinis Praemontratensis iuxta Lovanium; item in, Alneto Normandiar coenobio. Lego etiam in serie scriptorum Morimundensium, ibidem asservari quaedam commentaria in Cantica, scripta per fratrem Thomam de Persenia. Verum utrum hic idem sit cum nostro Thoma Cisterciensi, me latet. Vidi Commentaria haec Thomae nostri 12 lib. distincta, impressa anno 1521 par Badium, qui illa dedicavit Edmundo Abbati Claraevallis addens se putare, fuisse Monachum Claraevallensem (quod tamen nulla solida ratione ostendit). Impressa sunt una cum commentariis Ioannis Algrini, de Abbatisvilla, Decani Ambianensis, Cardinalis Sabinensis, qui scripsit anno 1233 tempore Gregorii Papae 9. Exponit autem Thomas, Cantica, de Christo et Ecclesia. Initium est: Osculetur me etc. Haec vox Synagoga est etc. Algrinus vero ea exponit, de Christo et B. Virgine, sed valde breviter. Incipit in principio igitur huius Cantici, Mater loquens introducitur etc.

Sixte de Sienne, dans sa Bibliotheca Sancta, Lyon 1575, n'ajoute absolument rien à ce que nous dit De Visch:

THOMAS, Cisterciensis, eloquentiam D. Bernardi et eiusdem in colligendis divinae scripturae floribus, diligentiam affectans, scripsit ad Pontium, Claromontensem episcopum, commentariorum in Canticum Salomonis libros octo non aspernandos; quorum methodum ipse in praefatione totius operis in hunc modum expressit: Ego cum Ruth Moabitide post Originem et alios praefatos messores Gregorium Bedam et Bernardum spicas, id est sententias, palea literae involutas, satago colligere: verum singulos versiculos ab integumento paleae absolvo brevi et compendiosa expositione deinde enodatam sententiam multiformi disponens distinctione, postmodum, quasi apis argumentosa, percurrens flosculos scripturarum quae exposita sunt et distincta eorum roboro attestatione. Operis initium est: Vehementer obstupesco, et ultra quam dici potest, admirari non desino. Ascensius excusit Parisiis 1521.