Thomas le Cistercien

by G. Théry in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 2 · April–June 1937

p. 121

dictum librum sub nomine Scoti non debuisse nec potuisse nec deberi nec posse publicari, vendi et usu recipi et ad istum effectum fuisse et esse eisdem inhibendum eiusdem libri editionem, venditionem et respective sub dicto nomine Scoti et eius loco fuisse et esse apponendum et imprimendum nomen dicti Thomae Cisterciensis. prout inhibemus et prohibemus, molestias quoque vexationes, perturbationes et praetentiones per dictum Patrem Paulum et alios illatas, factas et habitas fuisse et esse erroneas et de facto factas et habitas ac de et super praemissis eisdem P. Paulo et litis consortibus perpetuum silentium imponendum fuisse et esse, prout tales dictas molestias etc. declaramus perpetuumque silentium eisdem imponimus dictumque R. P. Paulum et litis consortes iustis de causis animum nostrum moventibus ab expensis absolvimus quatenus tamen huic nostrae sententiae acquiescant; sin minus condemnamus. Et ita dicimus etc. non solum Etc. sed omni etc.

Ita pronuntiavi ego Raimundus Capisuecus Ord. Praed.

Sacra Aposto. Palati Magister

Loco + signi

Et quia de praemissis D. Ioannes Garzias Valentinus Curiae Caus. Eminen. et Reverendissimi Cardinalis Vicarii notarius rogatus fuit, ideo ego Antonius Franciscus Maria Simius, Pisciensis et civis romanus Not. Publicus et in Archivio Romanae Curiae descriptus Administrator officii praedicti D. Joannis Garziae praesens sententiae instrumentum subscripsi et publicavi meoque solito signo signavi rogatus et requisitus et. Romae ex typographia Rev. Camerae Apostolicae.

Porro hic Thomas Cisterciensis praeter haec Commentaria in Cantica scripsit etiam in Proverbia Salomonis. Extat ms. Cistercii."

Cette décision du Maître du Sacré-Palais fut divulguée dans une nouvelle édition de ce commentaire du Cantique, qu'on publia à nouveau à Rome en 1658, en y joignant la sentence définitive de la Congrégation de l'Index:

THOMAS CISTERCIENSIS—In cantica Canticorum Opus, concionatoribus utilissimum

Ad Eminentinentissimum et Reverendissimum Principem Iacobum S. R. E. Card. NINIUM Sac. Palatii Apost. Praefectum et Sacri Ordinis Cisterciensis Protectorem Clementissimum. Romae ex Typographia Stephani Caballi MDCLXVIII (superiorum permissu), p. 7-8.