Dependence of R. Grosseteste's De Anima on the Summa of Philip the Chancellor
by Leo W. Keeler in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 3 · July–September 1937
p. 207
Philip's Summa
De anima (Baur, p. 242)
scil. animam) fecit." Unde in Isaia: Omnem flatum ego feci, et lvii, secundum nostram litteram: Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. Et ita "flatus quo hominem animavit, factus est a Deo, non de Deo. Nec flatus hominis pars ipsius est, quem facit non de se ipso, sed novo anhelitu assumpto et effuso." Deus vero de nihilo vivum et rationalem flatum facere potest.
Quod autem animam non fecit Deus de se ipso, adducit beatus Augustinus has rationes: si esset de se ipso, non esset creatura, nam creatura est de nihilo; esse vero de Deo et esse de nihilo opponuntur maxima disparatione. Est autem creatura quod signant accidentia quae ei inesse possunt, v.g., virtus et vitium. Non ergo est de Deo, i.e. de divina substantia.
Praeterea, si esset de divina substantia, non subiaceret ignorantiae aut deceptioni aut coactioni vel malitiae. Haec enim consequuntur ens de nihilo; nam ex parte summi boni non potest accidere defectus qui est malitia, nec ex parte summae veritatis fallacia vel ignorantia, nec ex parte summae potestatis violentia.
Item, prima propositio in libro De 83 quaestionibus est haec: aliud est veritas, aliud anima. Veritas enim falsitatem non habet,
Ad primum, sic Isaias lvii, 3: Spiritus egredietur a facie mea, et flatus ego faciam. Flatus dieo animas. Ergo animae factae sunt a Deo. Ergo non sunt de divina essentia.
Item, omnis anima est creatura. Omnis creatura est ex nihilo. Ergo omnis anima est ex nihilo; non ergo de divina substantia.
Item, divina substantia non subiacet deceptioni vel coactioni vel malitiae, quae consequuntur eas de nihilo factas. Nam summa bonitas expers est malitiae, summa veritas expers est ignorantiae, summa potestas expers est violentiae. Sed anima his subiacet. Ergo non est de divina essentia.
Item, prima propositio Augustini in libro De 83 quaestionibus haec est: aliud est veritas, aliud est anima. Nam veritas falsitatem