Dependence of R. Grosseteste's De Anima on the Summa of Philip the Chancellor
by Leo W. Keeler in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 3 · July–September 1937
p. 213
Philip's Summa
Sequitur quaestio utrum potentia sensibilis et rationalis in eadem substantia fundentur. Et videtur quod non, immo quod sint diversae. Nam videntur diversae substantiae anima rationalis et sensibilis.
Quod enim non sint una probatur. Nihil quod est in alio per dispositionem aliquam vel medium, est illa dispositio, ut patet in arte et in natura. Sed anima rationalis est in homine per sensibilem ut mediam dispositionem. Dicit enim Aristoteles in libro De anima quod vegetativum potest esse sine sensitivo, et non e converso, et sensitivum sine rationali, et non e converso.
Forte respondetur quod licet anima rationalis sit in homine mediante sensibili, tamen non est alia substantia a rationali, sed una, cuius est ratio et sensus. Et mediante sensu erit ratio in homine, et ita erit potentia media ad potentiam in eadem substantia.
Contra. Destructo medio, destruitur et illud quod per medium illum est in aliquo, ut patet in naturalibus et artificialibus. Sed potentia sensitiva non remanebit post separationem animae a corpore. Ergo nec intellectiva; et hoc falsum est.
Si enim sensitiva dicatur remanere, contra: in separatis non differt posse ab esse, neque est
De anima (Baur, p. 270)
Quaeritur utrum potentia sensibilis et potentia intelligibilis sive rationalis fundatae sint in eadem substantia. Et videtur quod non: quia altera fundata est in anima sensibili, altera in anima rationali, quae videntur diversae substantiae; nam haec corruptibilis est, illa incorruptibilis.
Propterea, anima rationalis est in homine mediante sensibili quasi disponente. Dicit enim Aristoteles quod vegetativum potest esse sine sensibili, et non e converso, et sensibile sine rationali, et non e converso. Ergo aliud est anima rationalis, alia sensibilis.
Forte dices quod licet anima rationalis sit in homine mediante sensibili, non tamen est alia substantia, sed una, cuius est ratio et sensus. Et mediante sensu est ratio in homine, et ita est potentia media ad potentiam in eadem substantia.
Contra. Destructo medio, et destruitur idem quod per illud medium est in aliquo. Sed potentia sensitiva non remanet in anima separata a corpore. Ergo nec intellectiva; quod falsum est.