Discussion: Robert Kilwardby's Commentaries In Priscianum and In Barbarismum Donati

by S. Harrison Thomson in The New Scholasticism, Vol. 12, No. 1 · January–March 1938

p. 59

et patet ex hiis responsio ad obiecta. Hec vobis de primo Prisciani sufficiant.

The comment on the second book of the Minor (= Bk. XVIII of the Institutio) begins thus on f. 59

In superiori etc. Postquam in principio Priscianus determinavit construccionem parcium non principalium, quarum construccio principaliter et finaliter est ad construccionem nominis et verbi, in hoc secundo intendit principaliter de construccione nominis et verbi, et hunc processum signavit Priscianus in principio capituli de articulo ubi suam intencionem dedit et modum procedendi totalis doctrine. Et patet ordo, quia ea que sunt ad finem picta sunt in fine in execucione et si non in intencione. Dividitur autem ille secundus in prohemium et tractatum qui incipit ibi singulorum igitur casuum. In prima parte intendit continuare dicta dicendis et dare intencionem suam, et ideo sic procedit: primo recapitulat breviter determinata in primo. Dicit quod ibi determinata est construccio diccionum articularium et pronominum. Multa eciam ibi interserta sunt de construccione nominis et verbi duplici de causa, scilicet tum quia articularia et pronomina sine nomine et verbo non complent oracionem, tum quia illorum construcciones in multis condicionibus cum construccione nominis et verbi communicant, et hic est in superiori. . . .

Petrus Elias is occasionally quoted in the commentary on this book as well as on Bk. I. One phrase in this section reveals Kilwardby's conception of Donatus and Priscian, and, by implication, himself, as philosophers of grammar. On f. 70 we read

Ad hoc dicunt quidam quod duplex est sinodoche: et uno modo est figura significacionis et alio modo est figura construccionis quando totum pro parte ponitur vel e contrario construccionis, quando proprietas toti attribuitur ut in construccione proposita, sed puto quod illud nichil sit, tum quia sinodoche neque a Donato neque a Prisciano neque ab alio philosopho (f. 70 ) in grammatica inter figuras construccio locatur, tum quia quando pars pro toto ponitur vel e contrario attribuitur proprietas partis toti, vel e contrario et non est ita ponere totum pro parte vel e contrario, quin unius proprietas trubuatur verbi gracia totum pro parte ponitur. . . .