Discussion: Robert Kilwardby's Commentaries In Priscianum and In Barbarismum Donati

by S. Harrison Thomson in The New Scholasticism, Vol. 12, No. 1 · January–March 1938

p. 63

Tullius, natura potentes reddit, ars faciles, usus promptos. Quia exeogitando sermonem necesse fuit de ipso aliquam scienciam constitui que circa sermonem nos rectificaret, patet igitur esse necessarias sermocinales sciencias. Dividitur autem sermocinalis sciencia secundum fines ad quos sermo ordinetur. Sermo autem ordinatur finaliter et principaliter ad intelligendum et signandum. Vel ulterius ad movendum de sermone primo est grammatica, quod patet per descripcionem eius que dicit quod grammatica est sciencia recte scribendi et recte scripta pronunciandi et recte pronunciata recte intelligendi. Ecce qualiter grammatica ordinatur ad intelligendum id quod signat diffinire. De sermone autem secundo modo sunt logica et rethorica. Sermo enim ordinatus ad modum aut ordinatur ad modum virtutem anime motivam, cuius est irascibilis et concupiscibilis, aut virtutem apprehensivam, cuius est intellectus (MS os), opinio et fantasia de sermone primo modo rethorica, quod patet per diffinicionem officii oratoris que est quod orator debet opposite dicere ad persuadendum iudici, scilicet ut commoveat ipsum sive convocet ipsum ad miseracionem proprie partis, et ad indignacionem adverse partis. De sermone autem secundo modo est logica, quod patet per eius partes quarum quedam ordinantur ad commovendum intellectum, quedam ad commovendum opinionem, quedam fantasyam, ut patet. Cum igitur grammatica sit pars sermocinalis sciencie, potest non irracionabiliter dici vox litterata ordinabilis ad signandum esse subiectum grammatice, sed hoc contingit dupliciter, scilicet sub mutacione vel ordinacione propria vel impropria. De voce litterata ordinabili primo modo principaliter consistit grammatica tota secundum quod a Prisciano tradita est; de ipsa vero ordinabili secundo modo est quidam liber a Donato editus qui dicitur Barbarismus. Patet igitur quod barbarismus est de voce litterata ordinabili ad signandum sub mutacione vel ordinacione impropria, et ita patet quod sit eius subiectum sive causa materialis. Causa formalis dupliciter est, scilicet ipsius subiecti et ipsius operis. Forma subiecti consistit in addicione, subtractione, immutacione, transmutacione impropria. Causa formalis operis consistit in modo agendi et ordinacione parcium. Modus autem agendi necessarius triplex est: scilicet diffinitivus, divisivus et collectivus, et tamen modo qui collectivus est non multum utitur Donatus in hoc tractatu. Modus autem agendi non necessarius exemplorum suppositivus est. Causa finalis dupliciter est intra et extra. Causa finalis. . . .