Aquinas and Hume on the Laws of Association

by John K. Ryan in The New Scholasticism, Vol. 12, No. 4 · October–December 1938

p. 369

que veniat ad quartam diem, vel etiam ab octava die ascendet in decimamquintam diem, aut in aliquod aliud tempus praeteritum.

A similar process obtains where objects rather than successive events in time are concerned, as St. Thomas points out in the passage that follows immediately after the above.

Similiter etiam quandoque reminiscitur aliquis incipiens ab aliqua re cujus memoratur, a qua procedit ad aliam, triplici ratione. Quandoque quidem ratione similitudinis; sicut quando aliquis memoratur de Socrate, et per hoc occurrit ei Plato, qui est similis ei in sapientia. Quandoque vero ratione contrarietatis, sicut si aliquis memoretur Hectoris, et per hoc occurrit ei Achilles. Quandoque vero ratione propinquitatis cujuscumque; sicut cum aliquis memor est patris, et per hoc occurrit ei flius. Et eadem est de quacumque alia propinquitate, vel societatis, vel loci, vel temporis; et propter hoc fit reminiscentia, quia motus horum seinvicem consequuntur. Quorundam enim praemissorum motus sunt idem, sicut praecipue similium; quorundam autem simul, scilicet contrariorum, quia cognito uno contrariorum simul cognoscitur aliud; quandoque vero quidam motus habent partem aliorum, sicut contingit in quibusdam propinquis, quia in unoquoque propinquorum consideratur aliquid quod pertinet ad alterum; et ideo illud residuum, quod deest apprehensioni, cum sit parvum, consequitur motum prioris, ut apprehenso primo, consequenter occurrat apprehensioni secundum. Est autem considerandum ulterius, quod quandoque pervenitur ad motum posteriorem ex aliquo priori secundum praedictum modum ab his qui quaerunt invenire motum consequentem perditum; et hoc proprie est reminisci; quando scilicet aliquis ex intentione inquirit alicujus rei memoriam. Contingit autem quandoque quod etiam illi qui non quaerunt memorari, propterea quod sic procedentes ex priori motu in posteriorem, ut dictum est, deveniunt in memoriam alicujus rei, cum ille motus rei oblitae fiat in anima post alium, et hoc quidem erat praeter intentionem "sed ut secundum multa," idest in pluribus factis aliis motibus quales diximus, scilicet similibus vel contrariis vel propinquis insurgebat ille motus qui occurrit; sed hoc abusive dicitur reminisci. Est autem casualiter memorari secundum similitudinem quamdam reminiscentiae.

The passage in Aristotle's work upon which St. Thomas is commenting is as follows in the old Latin version:

Contingit autem ut quidam semel permoti magis assuescant quam alii