The First Sentence Commentary of Early Scholasticism
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939
p. 109
humane est. Petrus fugit mortem, quam, si semper fugeret, mortaliter peccaret. Ergo primus motus fugiendi mortem veniale peccatum. Et ita Petrus perhorrendo mortem peccavit mortaliter. Quod falsum est, quia naturale est mortem declinare et non velle mori. Non est in sui natura malum, licet in casu sit peccatum. Non ergo primus motus fugiendi mortem est veniale peccatum, quia non est peccatum.—Responsio: Simile: Appetitus cibi ante horam in ieiunio non est peccatum; et tamen comedere ante horam esset mortale peccatum. Secus autem de primo motu concupiscentie carnis, qui peccatum est.—Solutionem huius require extra de timore humano secundo.
3) Cod. Neap. VII C 14 fol. 97va (to 3 dist. 18):
“Non tantum gloriam—donavit sibi nomen.” Quomodo hoc intelligendum sit, require extra ad Philippenses.
4) Cod. Neap. VII C 14 fol. 97va (to 3 dist. 19 and 20):
“Qui solus.” Hic assignandus est sillogismus, quo Christus conclusit diabolo. De quo extra ad Gal[atas]. “Unde et mediator.” Secundum naturam est Christus mediator et tamen mediator significat divinam essentiam. “Si vero queritur.” De hoc extra sufficienter.
5) Cod. Neap. VII C 14 fol. 97vb (to 3 dist. 23):
“Cum vero.” Hic incipit elegans tractatus et difficilis et disputationibus plenus. Que ergo morosum est lectionibus inserere, extra querantur.
6) Cod. Neap. VII C 14 fol. 98rb (to 3 dist. 29):
“Sciendum—ut quis paratus sit.” Ergo, qui paratus est pro fratribus mori, perfectam habet caritatem. Contra: Magis debeo diligere proximum quam corpus meum. Ad hoc: quantumvis parva caritas et omnis etiam imperfecta.—Responsio: Hoc verbum magis diligendus est proximus quam corpus scrupulum habet et questionibus reservamus. Ad presens dicimus, quod hoc paratus notat voluntatem cum ydoneitate. Hec duo habet tantum ille, qui perfectam habet caritatem. Imperfect[i][us] enim in discrimen caderet, etsi ante discrimen voluntatem moriendi pro Christo haberet.
7) Cod. Neap. VII C 14 fol. 98va (to 4 dist. 34):
“Et quia.” De his extra plene. The question at issue here is the distinction between the four timores.
The question here discussed is whether man could have been delivered from sin in any other way.